Latin · ~8 min
30.6 to 30.11
Epistolae Austrasicae, Epistolae Austrasicae Selectae 30.6-11
Not analysed yet
XXXIII. DOMINO SANCTO SANCTISQUE VIRTUTIBUS PRAEFERENDO IN CHRISTO PATRI, DOMITIANO EPISCOPO, HILDEBERTUS REX. Opinionis vestrae laus effusa praeconiis admonet nos, peculiariter vestrae sanctitatis amiatiis copulare. Quod cum fuerimus votis felicibus consecuti et nos obtineamus de oratione suffragium, vos etiam adquiritis multae caritatis augmentum. Qua de re beato apostolatui vestro venerabiliter salutis officia persolventes et, ut nos sacris intercessionibus memores esse dignemini, fusa prece poscentes, notitiae vestrae deferimus, nos praesentium latores, legatarios nostros, communi pro utilitate ad tranquillissimum Romane reipublicae principi direxisse, qui placabiliter excepti, cum vestrae beatitudine ex nostra demendatione commissa sibi contulerint, illud administretis augusti potestati consilium, quod utrisque partibus, propitiante Domino, proficiat communiter saluberrime foederatis. Finit. XXXIV. CHILDEBERTUS REX FRANCORUM VIRO GLORIOSO, THEODORO MAGISTRO. Praelati magisterii dignitus excolenda, quae, licet per se magna sit, ut cognovimus, magis facta sit ordinatione praeclara, hortatur nos, amicitiis inseri, quos agnoscimus dignis actibus praedicari. Quapropter gloriose magnificentiae vestrae salutis officia fiducialiter inpendentes et de vestra incolomitatis stabilitate gaudentes, speramus, ut, quoniam seniores parentes nostri, Francorum reges, cum tranquillissimo Romane reipublice principe caritatis studia deliberaverunt excolere, quae nos magis elegimus ampliare, praesentium legatarios nostros studuimus ad praedictum augustum dirigere, cum aliqua ex mandatis sibi commissis tribuitis aditum coriferendi. Ita salubri tractatu piissimo principi consilium ministrate, ut inter utramque gentem copulata caritate, quod possit prodesse communiter, per coniunctum voluntatem compendia consurgant in pace, et fructus sit particeps, quicquid consultissime ipsis donatum fuerit in reponsis. Finit. XXXV. SIMILI PROLOGO AD IOHANNEM QUESTOREM, HOC EST CONSILIARIUM. Gloriosae vestrae dignitatis insignia, quae vos extulerunt, magis actibus inlustrata. faciunt: hinc etiam a nobis praedicari per gratiam, quos sibi sociaverunt principis cauta consilia. Idcirco gloriosae magnificentiae vestrae salutis officia copiosissime persolventes, significamus, ad tranquillissimum principem Romane reipublice nos praesentium legatarios nostros communis utilitatis studio direxisse; qui si qua de negotio sibi iniuncto contulerint, ita deliberate serenissimo cum augusto, ut, dum inter utramque gentem pacis semina seritis et studia propagates inmuniter, proficiat vestris nostrisque partibus felicissime, quod censitis.