Latin · ~7 min
30.23
Epistolae Austrasicae, Epistolae Austrasicae Selectae 30.23
Not analysed yet
Ante vero quam fines Italiae vestri duces ingrederentur, Deus pro sua pietate vestrisque orationibus et Motennensen civitatem nos pugnando ingredi fecit pariter et Altinonam et Mantuanam civitatem pugnando et rumpendo muros, ut Francorum videret exercitus, Deo adiutore, sumus ingressi: festinantes, ne gente nefandissimae Langobardorum se contra Francorum exercitum adunare liceret, et Heno viro magnifico, in viginti milibus prope Veronensi civitate resedente, ad quem necessarium duximus sine mora diregere, sperantes ab eo, ut nos videremus in comminus et, quae essent utilia ad delendam gentem perfidam, disponeremus communi consilio. Sed, ut cognovimus, iam ad Autharit et Henus suam legationem transmiserat, et de pace aliqua cum eo fuerat iam depectus, antequam ad me duces vestri venirent. Leudefredum tamen, Olfigandum et Raudingum, viros magnificos, duces ad nos direxit, quos, sicut decuit propter gratiam gloriae vestrae, cum omni honore suscipi, quibus etiam et munifici fuimus. Et hoc habuimus in tractatu, quia Autharit se in Ticeno inclauserat aliique duces omnesque eius exercitus per diversa se castella reclauserat, ut nos cum Romano exercitu et dromonibus et Heno ab alia parte in vicinio, sicut diximus, in viginti milibus resendente, ab obsedendum Autharit veniremus -eoque capto maxima pars fuerat adquaesitem victuriae -et tunc demum, si forte aliqua cum eis loquenda est, ut faciende essent, omnia prius ad vestram notitiam differrentur. Quam rem et Francorum florentissimus, credemus, quia facere volebat exercitus. Quibus autem modis eos rogabamus et ortabamur, epistularum exemplarebus vestra gloriosa christianitas poterit informari; dum vos contra inimicos Dei et communes sine ducum vestrorum consilio aliquid loqui vel agere non pertulemus, illi, sicut diximus, ab initio cum ipsis locutionem habentes, in omnibus nobis omissi, pacem cum ipsis decem mensuum facientes, habente revera et praedae cupiam, et salus dum comitaretur exercitum, pro suo ducis arbitrium sequente iam exercitum, subito discesserunt.