Latin · ~8 min
30.18 to 30.22
Epistolae Austrasicae, Epistolae Austrasicae Selectae 30.18-22
Not analysed yet
XXXIX. CHILDEBERTUS REX FRANCORUM VIRO GLORIOSO, UBIQUE CELSIS LAUDIBUS PRAEFERENDO, VENANTIO PATRICIO. Exigit a nobis tam generositatis vestrae quam actionis praeconia, ut alloquamur epistolis, amicitiis quos ambimus, Idcirco gloriosissine eminentiae vestrae salutationis iura devinctissime persolventes et, quae incolomitati conveniunt, de vobis constanter optantes, vestrae cognitioni deponimus, praesentium nostros legatarios ad clementiam serenissimi principis distinasse, Romanum rempublicam gubernantes; quibus, Christo praesule, praesentatis, cum amplitudine vestra si qua pro communi utilitate, pacatis utrisque gentibus, videbuntur conferre, ea ratione recipite, ut augusti potestati a vobis inpenso consilio illud decernantur, quae vestris nostrisque partibus unitis studio proficient communiter et indissolubiliter in futuro. Finit. XL. INCIPIT LITTERAS DE ROMANORUM IMPERATORE DIRECTAS AD DOMNUM REGEM. Cum bona omnia dignis operibus conferantur, quantum tibi pro amore orthodoxae fidei, quantum pro intentione, quam geris, eripiendi christiani sanguinis, meritis tuis iure conlatum est, ut de solio, unde alii summum decus percipiunt, vestra gloria ipsi regno ornaments non solum de ineffabilibus dispositionibus vestris, sed de filiis et nepotibus ministravit. Scientes enim, quia divinitas celsitudinem vestram summis ad se colendum beneficiis provocavit, augere nos credimus studium, per quod regni vestri stabilitas maiora fundaments suscipiat, ut filiorum et nepotum vita servetur et gloria regni, quae tibi duplicate videtur per filium, triplicate regnando nepotis muniatur, Dei mandata complendo. Veniente itaque Andrea, viro magnifico, illa, que nobis de christianitate vestra opinio vera detulerat, eius relations cognoscendo maiora velut praesentes et videntes, quae narrabat, amplius quam pridem venerando coepimus exultare. Ex hoc ergo, quae ad mercedem anime vestrae pertinent, posci minime expectatis, sed magnis vos credimus voluntatem petentium preaevenire. Exposuit ergo nobis, quam prumptissimo animo vel devotione integra florentissimum Francorum exercitum ad liberationem Italie gloria vestra direxerat. Quae omnia de devotions et christianissima voluntate vestra vel instantia, qua desideratis Italiam liberari, clementissimo principi meo domino, et sorori vestrae, serenissime auguste, specialiter, sicut Andreas suprascriptas, vir magnificus, nobis rettulit, nunciavi.