Latin · ~12 min
30.30 to 30.34
Epistolae Austrasicae, Epistolae Austrasicae Selectae 30.30-34
Not analysed yet
Per Manuhel. Divinitas te servet per multos annos, parens christianissime atque amantissime. Data Kalendis Septembris Constantinopoli, Imperatore divi Mauricii Tiberii perpetus augustus et post consolatum eiusdem annis . . . . XLIII. ITEM DICTA FORTUNA AD FILIO IMPERATORIS DE DOMNE NOMINE PER BABONE ET GRIPONE. Hortatur fidei caelestis participatu redemption ut apud illos quam maxime caritatis studia propagemus, pro quibus aequaliter discendere de caelo et pati dignatus est Christus. Certe cum hoc catholici desideranter elegimus, per quod magis divinitatis circa nos clementiam misericorditer inclinemus, et quia ad serenissimum atque piissimum patrem nostrum, genitorem vestrum, Mauricium imperatorem, utilitatis cummunis pro condicione praesentium portitores, viros inlustros, illos, legatarios direximus, pacem, quam optamus cum principe, adquirere cupimus perpetualiter cum herede: illud etiam poscentis, ut, quoniam parvulum nepotem nostrum vestrae dicione casus fortuitus ad urbem regiam detulit, sicut suggestionem piissimo genitori vestro mandata verbo direximus, per qui vos non permittat misere orfanitatis incurrere nec sine parentibus annos pupillares transigere, sed, genitore superstate, illum ad iuventutem, quam senior princeps desiderat, sub patris blando tegmine vos praestet adulescere et, ipso sustentante, pervenire maturam iubeat ad aetatem, ac tam diu vobis patris non recedat tuitio, donec vos ipsi feliciter succedatis in regnum, ut, quiquid nos praesentes suggerere vel agere debueramus pro orfano, per vos obteneatur apud piissimum principem pro pupillo. Nec sentiat alterius miserae peregrinationis naufragium, quem per interventum vestrum parentalem redire depraecamur ad portum. Finit. XLIV. INCIPIT DE NOMINE DOMNAE AD IMPERATRICEM. Accessit, augusta serenissima, Christo protegente, mihi tempus optabile, quo praedicator et amator vestri imperii, praecellentissimus filius meus, Childebertus rex, illam aetatem pertingeret, qua cum piissimo Imperatore, vestro coniuge, causas utriusque gentis missis legatariis commune pro felicitate saluberrime pertractaret et, quod esset utilius, annis robustioribus iuxta vota vestra per se, Deo adiuvante, firmius exerceret. Unde sicut praesentium latores, veneratores vestri, fideles nostri, vobis verbo suggerere poterunt, Deo auxiliante, a nobis optantibus aliquid est inceptum, et, si donat Christus auxilium, quod prosit veris catholicis gentibus, bonae inchoationis accedere optamus effectum. Et quia, augusta tranquillissima, casu faciente, parvuli nepotis mei didicit peregrinate infantia et ipsa innocibntia annis teneris coepit esse captiva, rogo per redemptorem omnium gentium, sic vobis non videatis subtrahi piissimum Theodocium, nec ad amplexu matris dulcis filius separetur, sic vestra lumina semper exhilaret sua praesentia, simul et matris viscera augusto delectentur de partu: ut iubeatis agere, favente Christo, qualiter meum recipere merear parvulum, in amplexu refrigerentur viscere, quae de nepotis absentia gravissimo dolore suspirant, ut, que amisi filiam, vil dulce pignus ex ipsa, quod mihi remansit, non perdam, adusque de morte geniti crucior, relever per vos cito nepote redeunte captivo: quatinus, dum me dolentim atque illum innocentem respicitis, et de Deo, qui est universalis redemption mercedem gloriae recip- iatis, absoluto captivo, et inter utramque gentem per hoc, propitiante Christo, caritas multiplicetur et pacis termin- us extendatur. Finit.