Latin · ~10 min
30.35 to 30.38
Epistolae Austrasicae, Epistolae Austrasicae Selectae 30.35-38
Not analysed yet
XLV. AD PATRIARCAM CONSTANTINOPOLITANUM DE DOMNI NOMEN. Gloriosi apostolatus vestri precellens opino, quae sic loca singula percurrens implevit, ut etiam ad nos Germaniam peragraret, ita nos conpulit devinctos vestrae fieri gratiae, ut optemus devoti, vestram sanctitatem pro nobis subplicibus fiducialiter exorare. Quapropter beatissim. ae coronae vestrae devotionem nostram sincerissimae commendantes ac, salutations depensa, ut pro nobis redemptori gentium supplicate dignemini, multipliciter obsecrantes, praecamur per Deum, qui vos ad multorum remedium patres esse constituit omnium dignitatum, ut, quia casu contigit, nepotem nostrum parvulum duci in urbem regiam, de matrem deceptum, et ibidem detineri tam peregrinum quam orfanum, apud piissimum patrem nostrum augustum de eius absolutione, sicut est vestrae consuetudinis, dignabiliter laboretis, quatenus, dum ipse, vobis obtinentibus, meruerit patriae vel parentibus reddi, peregrinationis necessitatibus absolutus, ad liberandum obnoxium facias, quod Christi vecarius, et per hoc inter nos et Romanum rempublicam sit diuturnae pacis et quietis fructus, non terminus. Finit. XLVI. INCIPIT AD PATRIARCAM LAURENTIO DE DOMNI NOMEN. Beatae opinionis ubique cursum meritis extendentes, certates beatum martyrem aequiperare sicut nomine, sic mercede, ut per vos tutus hic ille redeat, cuius adepti estis vocabulo, qui sacrosanctae ecclesiae sic dispersit nomismata, ut census effusions per pauperes augmentaret talenta, ad nos usque bonum tanti op. eris devulgante, gratias referimus supernae clementiae, quae vobis illud contulit, quod multis hic est in munere et vobis singulariter futurae gloriae tempore proficiat ad mercedem. Quapropter sancto apostolatui vestro salutationis officia dependentes, commendations praelata, et, ut nos sacris intercessionibus vestris memoris esse dignemini, fiducialiter obsecrantes, speramus, ut, quia divina dementia ea nos aetate conroborat, ut catholicae parti nostra non desint solacia -iuxta votum Romanae reipublicae vel sacratissimi patris nostri imperatoris in Italiam direximus adversum gentem Langobardorum relegioni ac fidei iniquissimae perfidam -,vestra sollicitudine ad virum praecelsum Smaragdum Ravenna iubite celeriter nuntiare, ut et pars reipublicae, in quo per ipsum valet, solacium armatorum inferre super hostes festinet et, quantum Dominus praeciperit, quod potest inpraesenti fieri, non moretur, Quod fuerit verti residuum, si Christo placuerit, adveniente anni futuri tempore optamus exercitum in causa dirigere, quatenus manus Domini gentem execrabilem, vobis exorantibus, dignetur elidere, quae iniuria sanctorum et morte suorum fidelium sanguinis effusions crudelitatis manus armavit; hoc etiam sperantes, ut ipsi praecelso Smaragdo de nostris ligatariis iubeatis pariter nuntiare, ut tam vestra quam eius ordinatione quam celeriter ad locum destinatum imperialis urbis festinent accedere et ad nos, Christo prae- sule, quae opportune mandata sunt, renuntiantes velociter si qua restant, pacis studio, divinitate propitia, commun- iter explicentur. Finit.