Latin
1.1 to 1.5
Epistulae de Priapismo, Epistolae de Priapismo Cleopatrae Eiusque Remediis. 1.1-5
Not analysed yet
Conr. Gottlob Antonii commentarium. Hae epistolae editae sunt ex Codice membranaceo satis uetusto, in Bibliotheca Melchioris Haiminsfeldii Goldasti seruato. Verum eas non esse genuinas, genus dicendi non satis latinum, quod sapit aetatem recentiorem, suspicari nos iubet; idem colligit Goldastus ex Epistolae VI. Sorani ad Cleopatram, eo loco, in quo commentarii Theodotae, i. e. ut ipse opinatur, Theodori Prisciani gynaecea ad Saluinam, et aliorum, de uitiis et curatione mulierum libri commemorantur. Non autem mirum est, aliquem eiusmodi literas finxisse, cum satis nota fuerit Cleopatrae libido insatiabilis. Franciscus Philelphus, 1. 6. Epist. ad Philippum Medium, Codicis cuiusdam meminit, qui easdem epistolas continuisse uidetur; dicit enim: se apud hunc uirum doctum uidisse codicem, qui Medicorum plurium scripta complecteretur, ut Corn. Celsi, utriusque Sorani, Apuleii et Democriti, quarundam etiam mulierum. EPISTOLA I. HERACLII IMPERATORIS AD SOPHOCLEM PHILOSOPHVM. Pro expositione libri, inuenti ad caput Cleopatrae Reginae in suo sepulcro . Heraclius Imperator, Parthicus, Persicus, et Babylonicus, Triumphator Semper Augustus, Sophocli, uiro sapienti et amico suo. Remeanti mihi a Persico bello, quod et magna uirtute susceptum, et insigni uictoria per Christi gratiam sumtum est, uisum est, ut Alexandriam contenderem, quaedam ibi, quae agenda erant, de utilitate Reipublicae disponere. Ubi, dum per aliquot dies permanerem, placuit, ut quaedam sepulchra ueterum Regum aperirentur, in quibus, ut fama erat, multae gazae inclusae latuerant, ut male ibi ingesta pecunia, si fortassis inueniretur, multorum utilitatibus deseruiret. Itemque apertum est Cleopatrae sepulchrum, illius famosissimae Reginae, quae cum Antonio imperium totius paene Orientis tenuerat: ubi et corpus eius, iuxta Antonium collocatum, aromatibus conditum, illaesum usque ad nostra tempora, per centum uiginti quinque Olympiades, permanserat. Ad cuius Reginae caput inuentus liber est, per ignotos characteres, in aeneis tabulis inscriptus, nobisque delatus: de quo dubium non erat, quin in eo aliquid magnae utilitatis contineretur, quod tanta diligentia ad caput tantae Reginae reconditus iaceret, coepimus quaerere anxie diligenter, si forte esset aliquis, qui eius libri nobis scientiam aperiret et scriptum. Quod cum iam ignorantia multorum, qui sapientes esse uidebantur, desperatione capti, impossibile putaremus, tandem ad te recurrere decreuimus. quem in omni genere disciplinae sapientem fore, non dubitamus. Quamobrem eundem librum tibi dirigimus, ut nobis scripturam et intelligentiam eius exponas. Vale.