Latin
1.6 to 1.13
Epistulae de Priapismo, Epistolae de Priapismo Cleopatrae Eiusque Remediis. 1.6-13
Not analysed yet
EPISTOLA II. SOPHOCLIS SOPHISTAE AD HERACLIVM IMPERATOREM. De expositione et intelligentia praefati libri, fcripti in tabulis aeneis. Heraclio Imperatori Diuo, Magnifico Viro ac Triumphatori Semper Augusto, Sophocles Sophista. Literas excellentiae tuae, continentes petitonem tuam, legi, atque in perquirendo scripturas et intelligentiam libri, quem misisti, plures dies consumsi. Tandem ut per quaedam secreta artis nostrae, reuelata mihi eiusdem libri characterum ignotorum prosunditas et intelligentiae ueritas, in primis quidem felicissimum te hominem esse censeo; cuius temporibus reuelatum est arcanum, multis ante seculis absconsum, omnique tuo auro pretiosius. Cum enim omnia, quae ab usu humano sunt, propter hominem tantummodo sint pretiosa, quanto plus pretiosius illud est, per quod humana natura constringitur, et quod in ea deprauatum est, ad statum proprium reformatur? Quantos equidem fuisse existimas Reges, seculique potentes, quibus Fortuna dederat hereditatem, sed uacua natura negauerat heredem, qui inaestimabili pretio illud comparassent, si se adipisci posse, quod te adeptum esse, constat, ullo modo credidissent? Habes ergo thesaurum, casu quidem tibi oblatum, sed nostra diligentia repertum: quem summopere tibi custodiendum esse, ipsa sui magnitudo commendat. Expositionem sane scripturae in eiusdem libri intelligentiae quoque subtilitatem, nostris characteribus consignatam, magnificentiae tuae transmisi. Quod, moneo, diligenter recondi facias, nec umquam procedat in publicum: cuius tamen summae utilitatis tu ipse poteris habere usum. Vale. EPISTOLA III. C. ANTONII COS. AD Q. SORANVM. De incontinentia libidinis Cleopatrae Reginae . Antonius ter consul salutem dicit Q. Sorano. Veteris amicitiae memor, simul et sapientiae tuae uirtute fideique constantia delectatus, quoddam meum priuatum infortunium iam tibi declarare satago, spem mihi de tua egregia fide promittens, et quod commissum celatum habebis, et ad subleuandum adiutor, et ad disponendum, si poteris, deuotus existes. Amore Cleopatrae comprehensus, atque formae ipsius supra modum pulchritudine delectatus, ultra quam oporteret uirilem animum, eius blanditiis delinitus, tamen ei de maritali freno relaxaui, quod, me contemto legumque timore, adulterio se commaculauerit, nec hoc mediocriter, sed animo postposita muliebri uerecundia, ad tantam impatientiam flagitii prorupit, quod sub una nocte, sumto cucullo, in lupanari prostibulo centum et sex uirorum concubitus pertulit. In tantum enim, ut prosessa est, in tentigine rigidae uuluae erat accensa, quod a lupanari quidem, sed non satiata recessit; et licet occultissime adtum esset, me tamen non latuit, tandemque huius nefariae offensae ab ea sub interminatione uitae sciscitatus, impatientiam gemini caloris et feruorem inueni. Quod per quosdam Philosophicae artis peritos uerum esse, deprehendens, qui dicunt, quarumdam mulierum tam feruentem esse naturam, ut, si sine ueretro pene assiduo et continuo uirili amplexu infra tertium decimum expertes fuerint, nec uiuere quidem possint: et attendens etiam, ne, si palam fieret eius delictum, ad perpetuae mihi infamiae iniuriam redundaret: fateor quidem, dissimulaui rem, simul etiam miseratus formae eius uenustatem, floremque iuuentutis, et naturae conditionem, ingeniique eius modestiam, quo multis mulieribus superior esset, nisi hoc solo uitio laboraret, interminatus quidem mortem, nisi de cetero careret. Hoc quidem timore territa, continere se coepit. Vnde in grauem infirmitatem decidit, atque aduocatis et desperantibus Medicis uitam eius, nisi repentino concubitu satisfaceret naturae, tandem cessit, atque mortis metum uoti festinatione soluit. Moxque reserentibus nobis non uerita est uitium naturae suae profiteri, sibi restitisse pene usque ad mortem, sub attestatione Medicorum fidelium protegebatur. Hac igitur miseranda sorte commoti, in magnum mortis dolorem incidimus, quid facto opus esset, omnibus modis ambigentes. Demum nobis nihil melius existimauimus, quam in hac re spem confilii in te ponere, quem ingenio praestare, omnique sapientia, multis documentis probatum est. Nam et talem eam habere, ut nunc est, quasi mortuam, nihil eft: item ea carere difficillimum, ex toto tenore uoluntatis meae manifeste facillimum est mihi talem pati, quam talem perdere; tamen ne talem habeam, tuo opere, tuo auxilio promereri incessanter expostulo. Age igitur, totum, ad quae uolueris, habiturus: et si quis medendi illius infirmitatis locus in tua scientia eft, omni uirtute exerce. Redde eam mihi, et ex hoc me totum adquire tibi. Vale.