Latin
LIBER PRIMUS
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hae Lacrymae Mare sunt; Cor Navis; gratia Christi Aura; fides Velum; Copia mercis amor. Magdala naviculâ hâc in coelum navigat; ipsum, Quem sperat, portum Magdala salva tenet In Eandem ad pedes Christi prostratam. Queis mala patrâsti, subit haec contritio membra Seria; te sceleris poenitet esse ream. Cor gemit, os plangit, stridet coma, plorat ocellus; Se plicat hinc manus, &dejicit inde genudoleas tantùm, Christi mox gratia praesto est, Cùm Qui scelere absolvit voce manuque ream. In Eandem pedes Christi exosculantem. Cur pedibus Christi lacrymans dedit oscula? pro se Mox fore transfixos credidit hoscè pedes. Nitor in sepulcro Christi apparente Angelo. Cur in surgentis tumbâ nitor undique fulget? Est lotum fluvio sangvinis omne nefas. Sat dives, qui Christum habet Navi fortunae fractâ licet omnia perdas; Si Christum retines, sat retinebis opum Ars benè beateque vivendi. Vivere discat homo; sine Christo vivere mors est; In Christo tandem vita beata mori. Votum matutinum. Jam novus exoritur sol; exoriantur &in me Jam candor novus, &mens nova, corque novum. Benedictio mensae. Condiat haec Christi benedictio fercula mensae Coelitùs, &nobis esca salubris erit. Aliter. Sit Condimentum Christi benedictio mensae; Non melius sapidum reddit aroma cibum Gratiarum actio. Christe, qvòd his epulis satiasti corpora nostra, Nil praeter grates mens tibi grata refere. EVA. †Ascraeus memorat, Pandoram coelitùs esse Missam, ut per Mundum spargeret omne malum Ast errat; non ulla fuit Pandora Deorum; Quae mala per Mundum sparserit, Eva fuit. †Hesiodus. Lapsus Evae. simul quondam peccavit sensibus Eva; Quinque Patratum fuit hinc non leve, credo, nefas. Audit serpentem, fructum videt, olfacit illum, Arripit, arreptum gustat, eumque probat. Fallor? an hinc Christus pro quinis sensibus istis, Queis ea peccavit, vulnera quina tulit? Adam &Eva. Ecce DEO similes, qui primitùs esse volebant, Et tamen humanae conditionis erant, Concunque ipsi à publicis Imperij curis respirandi facultas concessa fuit, non invite versari, alternatimque recitatis versibus non tàm tempus fallere, quàm animum suum recreare consvevit; prout facetus ille versiculus testatum facit, quem Augustus, praesentibus, Virgilio &Horatio, Poëtis, quorum alter melancholicus, alter lippus fuit, ex tempore fecit: Hîc lacrymas inter sedet &suspiria Caesar.