Latin
LIBER PRIMUS
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 13
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne longiùs à proposito meo digrediar, sunt, quae defero, de variis rebus tàm sacris quàm profanis Epigrammata, quae succisivis horis, quoties mihi Ecclesiasticis functionibus peractis otiolum fuit indultum, non invitâ conscripsi Minervâ; non quidem ejusdem ingenij ac aestimij: Quaedam enim ingenium redolete, ac nonnihil accuminis prae se ferre videntur; quaedam parùm ingenij spirant, adeoque in inferiori classe sunt collocanda. Et velur inter fructus alius sapor est prae cocium, qui debitam maturitatem nondum sortiti sunt, alius maturorum, qui beneficiô aestivi caloris completam suam perfectionem obtinuerunt: Ita quaedam sedulitas &morsi ungves, quaedam verò facilitas &praecipitantia pepererunt. Multa intermixta sunt, ad exhilarandum Lectoris animum jocosa, quibus Poëseos amatores, qui cordatioris sunt judicij, quique scontis suae severitatem serenitate quâdam temperare norunt, minimè offensum iri spero, Horatianum illud secum pensiculantes: Et prodesse volunt &delectare Poëtae.