Latin
3
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 3
Unproofread scanNot analysed yet
Vt enim hic Virtute quâdam occultâ, qvae ferrea sunt, movet, &nisi pondere suo praevalent, facillimè attrahit: Ita Generosi vestri animi naturali quodam impulsu, quicquid virtutis proprium est, attrahere, attractum arctiùs sibi unire, unitum firmiter retinere consveverunt. Caeterùm, ut virtutis ac pietatis studium, cui vos totos mancipastis, mancipâstis autem? imò vobis immoriendum statuistis, siccô pede praeteream, quid de amabili comitate vestrâ, quam vultus; de mirabili prudentiâ, qvam lingva; de laudabili eruditione, qvam ingenium spirant, referam? Qvae singula supra fidem vos non civibus tantùm vestris, qvibus sanioribus praeestis consiliis, sed purpuratis etiam Regibus, qvoties vobis cum istis oblata fuit conferendi occasio, jamdudum reddidêre acceptos. Nihil jam de genere variis, numero plurimis &pondere gravissimis, qvae abundè Patriae vestrae commodastis, officiis, nihil de fide, quam in Poloniâ, Daniâ, alibivè saepiùs à vobis alternatim Legatis in Reipublicae emolumentum satis probatam uno omnes ore de vobis praedicant, ulteriùs profabor. Neque mihi ingenii suppetunt vires, ut singula vestra in patriam merita decente styli concinnitate exornem.