Latin
4
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 4
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc unicum saltem in publicum producturus sum theatrum, ut omnibus literatis undiquaque innotescat, talem hactenus tantamque animorum vestrorum propensionem literarum cul toribus affulsisse, ut ab omnibus ea quidem decantati, nunquam verò satis laudari potuerit, quae me praeprimis impulit, ut commasculatâ fronte hanc meam Poësin, crebris amicorum postulatis flagitatam, tandemque latebris suis eductam, Vobis, Patroni Optimi, Vobis, inquam, sub quorum Patrocinio, velut Asylo tutissimo, se Musa mea salvam fore indubitatò confidit, irem consecratum. Graves enim augendae Reipublicae curae, quae apud Vos excubant, quibusque in singulos dies defatigamini, non svaviori oblectamento. si à facris meditationibus, quas Politicis interferere vobis solenne est, discesserim, leniri ac demulceri posse ratus sum, quàm lusu aliquo poëtico, quo interdum oculis obviô animus seriis meditamentis intentus quodam modò relaxari videtur: Id quod olim exemplo suo comprobavit non Illaudabilis ille Imperator Augustus, qui cum excellentioribus Poëtis, quotiescunque