Latin
CHRONODISTICHON
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 61
Unproofread scanNot analysed yet
Parturit hic montes praegnanti mente superbus;
Nascitur at mus in carmine ridiculus.
In Eundem.
Non asinus vis esse; alienis te quia plumis
Ornas, an mavis hinc avis esse levis?
Tabacum.
Imbibitur fumans tacitâ cum tabe Tabacum;
Hunc fumum, nî vis tabe perire, fuge.
Mulus ab Ana inventus,
Dic animal, quod non fuit à Factore creatum,
Et tamen est inter caetera? mulus erat.
Febris à Favorino laudatur.
Si sanus non esse potest in corpore morbus,
Quid quaeso laudis febris acuta meret?
Scabies à Matthia Czanakio
laudatur.
Si scribendo manus scabie vexata fuisset;
Scripsisset laudem hanc vix scabiosa manus.
Foemina cur è costa viri facta?
Cur Foemella Viri medio de corpore facta est?
Infimus &cur non pes; nec origo caput?
Nempè Viro nunqua eluti caput, imperet uxor;
Subjaceat pedibus nec quasi serva Viri.
In Cottam parvum Clericum, in suggestu nimis gesticulantem.
In cathedrâ pupis dum ludis, es histrio; non es
Pastor, at impostor, dum digitisque micas.
In Eundem.
Te sic abscondis, quasi nolis Cotta videri;
Si stas erectus, te quoque nemo videt.
In Eundem.
Si stas, umbra mera es; si clamas, nil nisi vox es; Quando sedes, truncus; dic mihi quantus homoes? In Rabulam quendam forensem.
Garrulitate suae confisus ad omnia linguae,
E juris Tabulâ nil probat hic Rabula.
Semita coeli.
Semita si coeli est angusta, quis ambulet illac
Magnatum, nullus dum solet ire pedes?
cur psanuneds plunt ubs Clenic proficiscuntur? Cur pluviae plerunque cadant, abi Clericus intrat