Latin
CHRONODISTICHON
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 63
Unproofread scanNot analysed yet
Fortè iter, à multis quaestio mota fuit?
Hinc quia prae reliquis in mundo vilis habetur.
Illius ob miserum flet polus ipse statum.
Lasciva Mulier.
Servatur citiùs pulex conclusus in arcâ,
Quàm lasciva nimis foemina clausa domo.
Princeps.
Vt caput inceptat piscis sordescere primùm,
Sic Princeps prior in crimina saepè ruit.
Regum Arcana.
Ne temerè Regum quaeras arcana, memento;
His qui se miscent, hos Labyrinthus habet.
In Aulum.
Dum pro rure suo strictum jus quaerit in Aulâ
Aulus, jus &rus perdidit ipse simul.
In quendam eruditionem suam
jactantem.
Vas pulsum claro sonitu quod tinnit, inane est;
Sic jactans artem prodis inane caput.
Hominis Proprium.
Hascimur &morimur cum fletu; num magis aptum
Hinc hominis proprium flere vel esse potest?
In Phyllida
Cur facie solem declinas undique Phylli?
lam nigra ne fias nigrior, annè times?
In Eandem.
Dentibus exceptis in te sunt omnia nigra;
Nil mens candoris, nil quoque corpus habet.
Venator.
Persequitur quicunque feras venando, ferinos
Venatu mores induit ipse suo.
Vera tacere &mentiri nihil inter se
differunt.
Vera tacens differt nil à mendace; loquendo
Hic nocet, &prodest ille tacendo nihil.
M. Livius Drusus domum undique perviam
ac pellucidam sibi exoptans.
Exoptat Drusus patulas, quas incolit, aedes,
Vt pateant vitae cuilibet acta bonae.
Vndique jam clausas aedes sibi quilibet optat,
Ne pateant vitae cuilibet acta malae.