Latin
CHRONODISTICHON
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 65
Unproofread scanNot analysed yet
In Vetulam quandam decrepitam.
In te anima egressum vaga dum non invenit ullum
Nil aliud membris quàm Labyrinthus inest.
Moriones Principum.
Sub coenâ Princeps ne fortè tacenda loquatur;
Morio discursu liberiore vetat.
Mas &Foemina aquis suffocati.
Cur solet enectus fluvio mas nare supinus,
Foemina sed contrà corpore prona suo?
Foemineo à sexu quia plus Natura pudoris
Postulat, hinc semper foemina prona natat.
Calvitium.
Quod spoliata suis foliis &floribus arbor
Esse solet, glabrum hoc est sine crine capus.
Sors in Italiâ.
Non Italis temere est fidendum; verbera verba
Illîc, sors mortem, vina venena ferunt.
In quendam è vitro bibentem.
Vitrum est vas cineris; Cinis est potator &ipse;
E cinere in cinerem potio pota fluit.
Miles.
Ex rapto vivens Aquila est si nobilis Ales,
Cur non &miles nobilis esse potest?
Uxor quomodo ducenda. Quàm pretium solvas, digitis priùs olla probatur, Creditur &,benè si tunc sonat, esse bona. Cur non antè sonum, tibi si ducenda sit uxor, Exploras, famae num sit &illa bonae? Abjicis hanc, emtâ si nil bonitatis in ollâ est,