Latin · ~16 min
1.12 to 1.13
Erasmus, de Laude Matrimonii 1.12-13
Not analysed yet
Natura enim unam duntaxat matrem, unum patrem tribuere potest. Coniugio pater alter, altera mater accedit, qui te, ut cui sua uiscera commiserint, singulari pietate non prosequi non possunt. Iam uero quanti illud aestimabis, ubi pulcherrima coniunx pulchra faciet te prole parentem? Vbi quis tibi paruulus aula luserit Aeneas, qui tuos, tuaeque coniugis uultus referat, qui te blanda balbutie patrem appellitet? Iam accesserit coniugali charitati uinculum adamantinum, quod ne mors quidem ipsa queat abrumpere. Felices, inquit Flaccus noster, ter et amplius, Ouos irrupta tenet copula, nec malis Diuulsos queremoniis, Suprema citius soluet angor die. Habes qui senectutem tuam oblectent, qui oculos claudant, qui iusta persoluant, in quibus renatus uidearis, quibus superstitibus tu ne occidisse quidem puteris. Non abeunt ad alienos haeredes, quae tibi parasti. Ita tanquam omnibus perfuncto, ne mors quidem ipsa acerba uideri poterit. Omnibus, uelimus nolimus, senectus imminet. Hac ratione natura prospexit ut in liberis ac nepotibus repubescamus. Quis enim grauiter ferat senectutem, ubi suos uultus, quos adolescens gessit, in filio conspexerit? Mors omnibus parata est, at hac una uia uelut immortalitatem quandam meditatur naturae prouidentia, dum sic aliud ex alio propage, ut ueluti cum planta arbore excisa repullulat, nec interisse uideatur, qui prole relicta moritur. At minime me fugit quid inter haec obmurmures. Beata res est coniugium, si omnia secunda eueniant, sed quid si morosa contingat uxor? quid si impudica? quid si liberi impii proueniant? Occurrent animo tuo exempla eorum quibus coniugium exitium attulerit. Exaggera quantum potes, sed tamen hominum ista uicia fuerint, non coniugii. Crede mihi, non solet nisi malis maritis 1 mala uxor contingere. Adde quod tibi in manu est, ut bonam eligas. Quid si corrumpatur? A malo quidem marito uxor bona corrumpi potest; a bono mala corrigi consueuit. Falso uxores accusamus. Nemo, si quid mihi credis, unquam nisi suo uicio improbam uxorem habuit. Iam ex bonis parentibus, ferme similes nascuntur liberi, quanquam et hi utcunque nati, fere tales euadunt quales illos finxeris institutione. Iam uero non est quod zelotypiam metuas. Iste stulte amantium morbus est, castus ac legitimus amor zelotypiam nescit. Quid tibi tragoediae in mentem ueniunt? Haec maritum adultera securi percussit, haec ueneno sustulit, illa morum odio ad mortem adegit. Cur non potius Tiberii Gracchi Cornelia succurrit? Cur non Alcestis non optimi mariti coniunx optima? Cur non occurrit uel Iulia Pompeii, uel Catonis Portia? Cur non aeterno nomine digna Arthemisia? Cur non Hypsicratea Mithridatis Pontici regis uxor? Cur non Terciae Aemiliae comitas in mentem uenit? Cur non Turiae fides? Cur non Lucretia, Lentulaque succurrit? Cur non Arria illa a Plinio celebrata? Cur non innumerae aliae, quarum et pudicitia et fides in maritos ne morte quidem potuit immutari. Rara, inquis, auis in terris, mulier proba. Et tu rara uxore dignum te finge. Mulier, inquit sapiens ille, bona, parc bona. Aude tuis moribus dignam sperare. Plurimum in hoc situm est quam deligas, quomodo fingas, qualem ipse te illi praebeas. Sed dulcior est, inquies, libertas. Quisquis uxorem accipit, compedes accipit, quas sola mors possit excutere. Quid autem dulce esse homini soli possit? Si dulcis est libertas, sociam asciscendam censeo, qua cum bonum istud tibi commune esse uelis, quanquam quid ista seruitute liberius, ubi ita uterque alteri obnoxius est, ut neuter manumitti uelit? Astrictus es ei, quem in amicitiam recipis. At hic nemo libertatem ademptam clamitat. At uereris ne liberis morte absumptis, orbus in luctum incidas. Si orbitatem times, ob id ipsum ducenda uxor est, quae sola hoc praestare potest, ne simus orbi. Sed quid tu tam diligenter, imo anxie, omnia matrimonii incommoda disquiris, quasi caelibatus nihil habeat incommoda? Quasi uero ulla sit uita mortalium, quae non sit omnibus fortunae subiecta casibus. E uita migret oportet, qui nihil incommoda ferre uelit. Quod si ad caelestem illam uitam respicias, mors haec hominum uita est, haud uita dicenda. Sin intra humanam conditionem animum contineas, nihil est coniugali uita neque tutius neque tranquillius neque iucundius neque amabilius neque felicius.