Latin · ~21 min
1.14
Erasmus, de Laude Matrimonii 1.14
Not analysed yet
Sed quid nos de honesto ac iucundo disputamus, cum non utilitas modo suadeat, uerumetiam necessitas ad coniugium impellat? Tolle matrimonium, perpaucis annis uniuersum hominum genus funditus intereat necesse est. Xerxen illam Persarum regem, cum ex aedito loco ingentem illam hominum multitudinem intueretur, lachrymas non tenuisse dicunt, quod ex tot hominum milibus, post annos sexaginta, nullus omnino superfuturus esset. Cur quod ille de suis copias intellexit, non etiam de uniuerso hominum genere perspicimus? Sublato coniugio, quotusquisque ex tot regionibus, prouinciis, regnis, urbibus, cetibus post centum annos supererit? Eamus nunc, et caelibatum miremur, qui aeternam sit generi nostro cladem allaturus. Quae pestis aut lues a superis aut inferis immitti possit nocentior? Quid ab ullo diluuio timeri possit acerbius? Quid tristius expectetur, etiamsi Phaethonteum redeat incendium? At ex huiusmodi quidem tempestatibus multa relinqui solent incollumia, ex caelibatu nihil reliqui fieri potest. Videmus quantum morborum agmen, quot casuum discrimina, noctes diesque hominum paucitati insidientur, quot pestis absumit, quot absorbet mare, quot Mauors abripit. Taceo enim de quotidianis mortibus. Circumuolat undique mors. ruit, rapit, properat quantum potest genus nostrum extinguere, et nos celibatum miramur, coniugium fugimus? Nisi forte placet Essenorum institutum, aut Dulopolitarum, quorum gentem facinorosorum nunquam deficiens numerositas propage. Num expectamus ut luppiter aliquis nos eodem munere donet quod apibus tribuisse dicitur, ut sine concubitu fetificemus, et posteritatis semina a flosculis ore legamus? An uero postulamus, ut sicut e louis cerebro Mineruam prognatam poetae fabulantur, ita nobis e capite liberi exiliant? An denique ut iuxta ueterum fabulas, e terra, e saxis proiectis, e duris arborum truncis homines producantur? E terme gremio permulta sine nostro cultu enascuntur. Plantulae sub ombra matris saepe pullulascunt, at homini hanc unam propagandi uiam natura esse uoluit, ut mutua mariti uxorisque opera mortalium genus ab interitu uindicaretur, quod si fugiant tuo exemplo mortales, ne ista quidem, quae tu miraris, esse poterunt. Caelibatum miraris, suspicis uirginitatem? At nec caelibes erunt nec uirgines, si coniugii usum sustuleris. Cur igitur praelata est uirginitas? cur honorata, si exitium adfert mortaliums? Laudata est, sed pro tempore, sed in paucis. Voluit enim Deus hominibus caelestis illius uitae tanquam imaginem quandam et simulachrum ostendi, ubi neque nubent ullae neque nuptum dabunt ulli. Sed ad exemplum paucitas idonea est, multitudo inutilis. Vt enim non omnes agri, quanquam feraces, ad usum uitae seruntur, sed pars negligitur, pars oculis pascendis colitur. At patitur hoc ipsa rerum copia, in tanta aruorum amplitudine, exiguam partem sterilem relinqui. Verum si nulli serantur, quis non uideat nobis ad glandes fore redeundum? Ita caelibatus in tanta hominum multitudine, in paucis quidem laudem habet, in omnibus summam reprehensionem habiturus. Nam si maxime in aliis sit uirtutis nomen habitura uirginitas, in te certe uiciosa fuerit. Caeteri enim puritati studuisse uidebuntur, tu generis parricida iudicaberis, quod cum honesto coniugio propagare potueris, turpi caelibatu passus sis interire. Liceat e numerosa sobole uirginem Deo consecrare. Rustici frugum primitias superis immolant, non uniuersum prouentum, at te unum stirpis tuae reliquias esse memineris oportet. Nihil autem refert uirum occidas an seruare recuses, qui a te uno seruari et poterat, et facile poterat. At sororis exemplum te ad caelibatum adhortatur. At ista uel una te potissimum debebas a caelibatu deterreri. Generis enim spem, quae prius utrisque erat communis, nunc totam ad te unum reuolutam intelligis. Detur haec uenia sexui, detur aetati, puella dolore uitaa peccauit, stultarum muliercularum aut stultarum monachorum impulsu sese praecipitem dedit. Tu maior natu, uirum te esse memineris necesse est. Illa maioribus suis commori uoluit, tu ne moriantur operam dabis. Soror subduxit sese officio, tu duorum tibi partes obeundas esse cogita. Non dubitarunt filiae Loth cum patre temulento rem habere, satius esse iudicantes nefario etiam incestu generi consulere quam pati interire. Tu matrimonio honesto, sancto, pudico, sine offensa, summa cum uoluptate, non consules tuo generi alioquin intermorituro? Quare sinamus eos Hippolyti institutumimitari, sectenturcaelibatum, uel qui mariti fieri possunt, patres non possunt, uel quorum tenuitas liberis educandis non suppeditat, uel quorum genus aliorum opera possit propagari; aut certe eiusmodi est, ut magis Reipublicae conducat intermori quam propagari. Tu uero cum teste medico uiro neque imperito, et minime mendaci, magnam posteritatem promittere uidearis; patrimonium habeas arnIplissimum, genus autem tum optimum, tum clarrissimum, ita ut obliterari sine nephario scelere, magnoque Reipublicae detrimento non possit; tum adsit aetas integra, nec desit forma; offeratur uero coniunx puella, qua neque integriorem neque illustriorem ullam uiderunt ciues tui, pudica, modesta, pia, facie diuina, cum dote amplissima; cum rogent amici, lachrymentur propinqui, instent affines, patria flagitet, ipsi maiorum tuorum cineres e tumulis idipsum te obtestentur, tu tamen adhuc contaris, adhuc caelibatum cogitas? Si qua res parum honesta abs te peteretur, si qua difficilis tamen uel tuorum uota uel generis charitas animum tuum expugnare debuerat, quanto aequius est id amicorum lachrymas, patriae pietatem, maiorum charitatem abs te obtinere, ad quod te diuinae pariter et humanae leges hortantur, natura instigat, ratio ducit, honestas allicit, tot commoda inuitant, necessitas etiam ipsa cogit. Sed iam argumentorum plus satis. Confido te iamdudum me monitore sententiam mutasse, animumque ad salubriora consilia appulisse. Bene uale.