Latin
DE LAVDE MATRIMONII
Erasmus, Encomium artis medicae 10
Unproofread scanNot analysed yet
Intellexit enim uir unus Apollinis oraculo sapiens iudica tus, hac lege se genitum, ad hanc natum, hoc se debere na turae. Nam si recte a ueteribus philosophis dictum est, si non temere a nostris Theologis comprobatum, si me rito, uel adagionis uice, ubique decantatum, Neque deum, neque naturam quicquam frustra facere, cur haec membra tribuit, cur hos stimulos? hanc gignendi uim addidit? si coelibatus laudi ducitur? Si quis te magnifico mu nere donaret, arcu, ueste, aut gladio, indignus accepto uideberis, si uti eo aut noles, aut nescies. Cum caetera omnia tanta ratione sint constituta, haud uerisimile uideri debet, hac una in re naturam dormitasse. Nec audio qui mihi dicat foedam illam pruriginem &Veneris stimulos non a natura, sed peccato profectam. Quid tam dis simile ueri? Quasi uero matrimonium, cuius munus sine his stimulis peragi nequit, non culpam praecesserit. Iam in caeteris animantibus unde illi stimuli? an a natu ra, an peccato? Mirum ni anatura. Postremo nos imaginatione foedum reddimus, quod suapte natura pulchrum ac sanctum est. Alioqui si res non opinione uulgi sed ipsa natura uelimus expendere, qui minus foedum brutorum animantium more, edere, mandere, concoquere, excernere, dormire, quam licita permissaque Venere uti?