Latin
D. ERASMI ROTEROD. DECLAMATIO
Erasmus, Encomium artis medicae 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
D. ERASMI ROTEROD. DECLAMATIO At uirtuti potius quam naturae parendum, perinde quasi uirtus sit ulla discenda, quę cum natura pugnet, unde nisi proficiscatur, ne esse quidem poterit, quae cultu &disciplina perficiatur. Sed Apostolorum te institutum dele ctat, qui &ipsi coelibatum sunt secuti, &alios ad id uitae genus sunt cohortati. Imitentur sane apostolos uiri apostolici, quorum cum sit muneris &docere &instituere plebem, non queunt simul &gregi &uxori satisfacere. Quanquam &apostolis uxores fuisse constat. Episcopis coelibatum concedamus. Quid tu apostolicum institu tum sequeris?