Latin
DE LAVDE MATRIMONII
Erasmus, Encomium artis medicae 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE LAVDE MATRIMONII. hil habeat incommodi? Quasi uero ulla sit uita mortalium, quae non sit omnibus fortunae subiecta casibus. E uita migret oportet, qui nihil incommodi ferre uelit. Quod si ad coelestem illam uitam respicias, mors haec hominum uita est, haud uita dicenda. Sin intra humanam conditionem animum contineas, nihil est coniugali uita, neque tutius, neque tranquillius, neque iucundius, neque amabilius, neque felicius. Sed quid nos de honesto ac iucundo disputamus, cum non utilitas modo suadeat, uerumetiam necessitas ad coniugium impellat?