Latin
DE LAVDE MATRIMONII
Erasmus, Encomium artis medicae 18
Unproofread scanNot analysed yet
Tol le matrimonium, per paucis annis uniuersum hominum genus funditus intereat necesse est. Xersen illum Persarum regem cum ex aedito loco ingentem illam hominum multitudinem intueretur, lachrymas non tenu isse dicunt, quod ex tantis hominum milibus, post annos sexaginta, nullus omnino superfuturus esset. Cur quod ille de suis copijs intellexit, non etiam de uniuerso hominum genere perspicimus? Sublato coniugio, quotusquisque ex tot regionibus, prouincijs, regnis, urbi bus, coetibus, post centum annos supererit? Eamus nunc &coelibatum miremur, qui aeternam sit generi nostro cladem allaturus. Quę pestis, aut lues a superis, aut inferis immitti possit nocentior? Quid ab ullo diluuio timeri possit acerbius? Quid tristius expectetur, etiamsi Phae thonteum redeat incendium? At ex huiusmodi quidem tempestatibus multa relinqui solent incolumia, ex coelibatu nihil reliqui fieri potest. Videmus quantum morborum agmen, quot casuum discrimina, noctes diesque hominum paucitati insidientur. Quot pestis absumit, quot absorbet mare, quot Mauors abripit. Taceo enim de quotidianis mortibus. Circumuolat undique mors, ruit D. ERASMI ROTEROD. DECLAMATIO rapit, properat quantum potest genus nostrum extingue re, &nos coelibatum miramur, conjugium fugimus? Nisi forte placet Essenorum institutum, aut Dulopolituarum, quorum gentem facinorosum nunquam deficiens nu merositas propagat. Num expectamus, ut Iupiter aliquis nos eodem munere donet, quod apibus tribuisse dicitur, ut sine concubitu fętificemus, &posteritatis se mina e flosculis ore legamus? An vero postulamus, ut sicut e Iouis cerebro Mineruam prognatam poetae fabulantur, ita nobis e capite liberi exiliant?