Latin
DE LAVDE MEDICINAE
Erasmus, Encomium artis medicae 24
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim si quis secum reputet, quam multiplex in corporibus hu manis diuersitas, quanta ex aetatibus, sexu, regionibus coelo, educatione, studijs, usu uarietas, quam infinita in tot milibus herbarum (ne quid interim dicam de caeteris remedijs) quae alibi aliae nascuntur discrimina, Tum quot sint morborum genera, quae trecenta nominatim fuisse prodita scribit Plynius, exceptis generum partibus quarum omnium quam nullus sit numerus, facile perpen det, qui tantum norit quot formas in se febris uocabulum complectatur, ut ex uno caetera aestimentur, exceptis his, qui quotidie noui accrescunt, neque secus accrescunt, quam si de composito cum arte nostra bellum suscepisse uideantur, Exceptis uenenorum plus mille periculis, quorum quot species sunt, tot sunt mortis genera, totidem remediorum differentias flagitantia, Exceptis casibus quotidianis, lapsuum, ruinarum, ruptionum, adustionum, luxationum, uulnerum, atque his consimilium, quae prope cum ipso mor borum agmine ex aequo certant. Denique qui cogitet, quanta sit in corporum coelestium obseruatione difficultas quę nisi cognoris, saepenumero uenenum erit, quod in remedium datur. Ne quid interim commemorem, saepe fallaces morborum notas, siue coloris habitum spectes, siue lotij signa rimeris, siue pulsus harmoniam obserues, uelut hoc agentibus malis, ut hostem medicum DES. ERASMI ROTEROD. fallant, &imponant. Tantum undique sese effundit difficultatum, ut mihi difficile sit omnes uel oratione prose qui. Sed ut dicere coeperam, has omnes rerum uarietates studio persequi. obscuritates ingenio assequi, difficultates industria peruincere, ac penetratis terrę fibris, excussis undique totius naturae arcanis, ex omnibus her bis, fruticibus, arboribus, animantibus, gemmis, ex ipsis denique uenenis, cunctis humanae uitę malis, efficacia quę rere remedia, atque horum opportunum usum, ex tot autho ribus, tot disciplinis, imo &ab istis syderibus petere.