Latin
DE LAVDE MEDICINAE
Erasmus, Encomium artis medicae 25
Unproofread scanNot analysed yet
Haec, inquam, tam abdita rimari cura, tam ardua uiribus animi adipisci, tam multa memoria complecti, tam neces saria ad salutem uniuersi mortalium generis in commune proferre, nonne prorsus homine majus ac plane diuinum quiddam fuisse uidetur? Absit inuidia uerbis. Liceat id quod uero uerius est ingenue prędicare. Non me iacto sed artem ipsam effero. Etenim si dare uitam proprium dei munus est, certe datam tueri, iamque fugientem retine re, deo proximum fateamur oportet, Quanquam ne prius quidem illud, quod nos, soli deo proprium esse uolumus, me dicorum arti detraxit antiquitas, ut credula, ita gratissima. Nam Aesculapij quidem ope Tyndaridam, &post eum complures ab Orco in lucem redisse credidit, Asclepiades hominem exanimatum, elatum, comploratumque ab rogo domum uiuum reduxisse legitur. Xanthus historicus catulum Leonis occisum, praeterea &ho minem, quem Draco occiderat, uitae redditum fuisse, posteris prodidit, herba quam halin nominant. Ad haec Iuba in Africa quendam herba reuocatum ad uitam te stis est. Neque uero laborauerim, si sint apud quos hęc fide careant. Certe (quod agimus) admirationem artis,