Latin
3
Erasmus, Encomium artis medicae 3
Unproofread scanNot analysed yet
Qua in re neque tuorum charitatem, quae tamen alioquin animum tuum uincere debebat, neque authoritatem quic quam mihi prodesse cupio, nisi clarissimis rationibus osten dero id fore tibi longum tum honestius, tum utilius, tum iucundius, quid quod etiam hoc tempore necessarium Nam primum hac in re, si te honesti ratio mouet, quae apud probos uiros plurimum ualere debet. Quid matrimonio honestius, quod ipse Christus honestauit? qui nuptijs una cum matre, non solum interesse dignatus est, uerumetiam nuptiale conuiuium miraculorum suorum primitijs consecrauit. Quid sanctius, quod ipse rerum parens instituit, adiunxit, sanctificauit, quod ipsa sanxit natura? Quid eo laudabilius, quod qui reprehendit haereseos damnetur? Quid aequius, quam id reddere po steris, quod ipsi a maioribus accepimus. Quid incon syderatius, quam id sanctimoniae studio, perinde ut propha num fugere, quod deus ipse totius sanctimonię fons ac parens sanctissimum haberi uoluit? Quid inhumanius quam hominem ab humanae conditionis legibus abhorrere? Quid ingratius, quam id negare minoribus, quod ipse nisi a maioribus accepisses, nec esses quidem qui negare posses? Quod si matrimonij quaerimus au