Latin
DE LAVDE MATRIMONII
Erasmus, Encomium artis medicae 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE LAVDE MATRIMONII thorem, non a Lycurgo, non a Mose, non a Solone, sed ab ipso summo rerum omnium opifice conditum &insti tutum est, ab eodem &laudatum, ab eodem honestatum consecratumque. Siquidem initio cum hominem e limo finxisset, miseram prorsus &inamoenam eius uitam fore intellexit, nisi sociam Euam adiungeret. Qua re uxorem non e luto illo quo uirum, sed ex Adae cratibus eduxit, quo prorsus intelligeremus nihil nobis u xore charius esse debere, nihil coniunctius, nihil tenaci us adglutinatum.