Latin
DE LAVDE MEDICINAE
Erasmus, Encomium artis medicae 30
Unproofread scanNot analysed yet
Pietatem debemus his, qui hostem a ceruicibus depulit, &medico non magis debemus, qui pro nobis seruandis cum tot capitalibus uitae hostibus quotidie depugnat? Reges ceu deos suspicimus, quia uitae, necisque ius habere creduntur, qui tamen ut possint occidere, certe uitam non aliter dare possunt, nisi quatenus non eripiunt, quemadmodum seruare dicuntur latrones, si quem non iugulent, nec aliam tamen uitam dare possunt, quam corporis. At quanto propius ad diuinam benignitatem accedit medici beneficium, Hominem iam inferis destinatum, arte, ingenio, cura, fideque sua, uelut ex ipsis mortis faucibus retrahentis? Alijs in rebus profuisse sit officium, caeterum in certo corporis animique periculo seruasse plusquam pietas est. Adde his quod quicquid in homine magnum est, eruditio, uirtus, naturae dotes, aut si quid aliud, id omne medicorum arti acceptum feramus oportet, quatenus id seruat, sine quo ne reliqua quidem queant subsistere. Si omnia propter hominem, &hominem ipsum seruat medicus, nimirum omnium nomine gratia debetur medico. Si non uiuit, qui uiuit morbis obnoxius, &uitam salubrem aut red dit aut tuetur medicus, an non conuenit hunc ceu uitae DES. ERASMI ROTEROD. parentem agnoscere? Si res exoptanda est immortalitas, hanc medicorum industria, quoad licet meditatur, quae uitam in longum prorogat. Quid enim hic notissi ma referam exempla, Pythagoram, Chrysippum, Platonem, Catonem Censorium, Antonium Castorem, cumque his innumerabiles, quorum plerique medicinae obseruatione, uitam ab omni morbo liberam, neque fatiscente ingenij uigore, neque concussa memoriae soliditate, ne que fractis aut labefactatis sensibus, ultra centesimum annum prorogarunt.