Latin
DE LAVDE MEDICINAE
Erasmus, Encomium artis medicae 31
Unproofread scanNot analysed yet
An non istuc est immortalitatis quam speramus, hic iam nunc imaginem quandam exhibere: Chri stus ipse immortalitatis author ac uindex unicus corpus assumpsit, mortale quidem illud, sed tamen nullis morbis obnoxium. Crucem non horruit, morbos horruit. An non pulcherrimum fuerit, nos principem nostrum in hoc quo que pro uiribus imitari? Apostolos, quorum nemo fere non multam uixit aetatem, caesos legimus, interfectos legimus, aegrotasse non legimus. Quocunque pacto hoc illis contigit, certe praestat idem ars medicorum, quod illis praestitit sua felicitas. Nec enim audiendos arbitror, qui nobis non minus indocte, quam impudenter solent illud obijcere, Virtus in infirmitate perficitur, somniantes Paulum graui capitis dolori fuisse obnoxium, cum ille infirmi tatem uel animi tentationem, uel quod uero propius est, improborum hominum molestam insectationem appellet. Atque idem ille Paulus, inter apostolicas dotes, donum curationis recensuit. Iam auget &illud non leui argumen to medicinae gloriam, quod &Caesarearum legum maiestas, &pontificiarum authoritas sese ultro medicorum iudi cio submittit, uelut in quaestionibus pubertatum, partuum ac ueneficiorum. Item in quaestionibus aliquot ad matri