Latin
DES. ERASMI ROTEROD
Erasmus, Encomium artis medicae 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
DES. ERASMI ROTEROD. mixtum illinit oculis caeci. Quid quod idem, hac potissimum commendatione, cum adhuc orbi esset ignotus, sese paulatim in animos atque affectus hominum insinuauit? Non auro, non imperijs, sed morborum remedijs. Quod ille nutu fecit, nempe deus, hoc medicus pro uirili sua, cura imitatur. Neque deest his quoque diuina uis, nimirum medendi uiribus, in hunc usum rebus a deo inditis. Nec alio uiatico magis instruxit Apostolos, man dans, ut hoc protinus officio sibi deuincirent hospitem medentes, inquit, morbis illorum, &ungentes oleo.