Latin
DES. ERASMI ROTEROD
Erasmus, Encomium artis medicae 35
Unproofread scanNot analysed yet
Paulus ille magnus dum Timotheo suo modicum uini prae scribit usum, ad fulciendam stomachi imbecillitatem, nonne palam medici partibus utitur? Sed quid hoc mirum in Apostolo, cum Raphael angelus, Thobiae caecitati medicans, hinc nomen etiam inuenerit, apud arcanarum rerum studiosos? O coelestem, uereque sacram disciplinam cuius cognomento diuinae illae mentes insigniuntur. Inter mortales alij alias artes uel discunt, uel profitentur, hanc unam oportebat ab omnibus disci, quae nulli non est necessaria, Sed o heu peruersissima hominum iudicia, Nemo nescire sustinet, quis numus legitimus sit, quis adulterinus, ne quid fallatur in re uilissima, nec scire stu dio est, quibus modis id quod habet, optimum tueatur. In munismate non credit alienis oculis, in negotio uitae ac sanitatis, clausis quod dicitur oculis, sequitur alienum iudicium. Quod si totius artis absoluta cognitio, non potest nisi paucis contingere, qui totam uitam huic uni studio dedicarunt, certe partem eam, quae ad tuendam ualetudinem pertinet, non conueniebat quenquam ne scire. Etiam si bona pars difficultatis, non ab ipsa arte, sed ab improborum medicorum uel inscitia, uel ambiti