Latin
DES. ERASMI ROTEROD
Erasmus, Encomium artis medicae 37
Unproofread scanNot analysed yet
Rhetor frige bit apud Sarmatas. Iuris caesarei peritus apud Britannos. Medicum quoquo terrarum sese contulerit, suus commitatur honos, suum sequitur uiaticum, ut in nullam disciplinam uerius competat uul gatissimum illud Graecorum, prouerbium, τὸ τέχνιον ἡ πᾶσα γῆ τρέφει Sed hoc ipsum indignatur Plynius, aut certe apud hunc alij, quaestum esse medicinae professionem. Maior est, fateor, haec facultas, quam ut quaestui lucroque seruiat. Sordidarum id est artium Sed nimis ingratum est, eam solam sua fraudare gratia, cui nul la par gratia rependitur. Egregius medicus ceum numen quoddam seruat gratis, seruat &inuitos. Sed impietas est, non agnoscere numinis beneficium. Nihil ille moratur mercedem, tu tamen dignus qui legibus mulcteris ob insignem ingratitudinem. Iam haud quaquam me fugit, hanc egregiam artem &olim apud uete res audisse male, &hodie apud indoctos quosdam male audire. Catoni non placuit, non quod rem damnaret, sed quod ambiti osam Graecorum professionem non ferret homo mere Romanus, Isque tantum tribuit experientiae, ut artem esse noluerit, sed idem uniuersam Graecorum philosophiam ex urbe pellendam cen suit. Existimabat homo durus, ad purgandum hominis corpus sufficere brassicam &crebros uomitus, &tamen ille ipse medicorum hostis, obseruatione medicinae, in extremam usque senectutem robur infractum tutatus scribitur. Solis, inquiunt, medicis summa occidendi impunitas est. At hoc nomine magis suspici