Latin
DE LAVDE MEDICINAE
Erasmus, Encomium artis medicae 37-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE LAVDE MEDICINAE endi boni medici, quibus cum in manu sit, non solum impune uerumetiam mercede occidere, tamen seruare malunt. Quod possunt facultatis est, quod nolunt probitatis. Decantatur iam passim inter pocula temulentorum adagium, Qui medice uiuit, misere uiuit. Quasi uero felicitas sit, distendi crapula, rumpi uenere, turgescere ceruisia, sepeliri somno.