Latin
DE LAVDE MATRIMONII
Erasmus, Encomium artis medicae 4
Unproofread scanNot analysed yet
Idem ille post diluuium mortalium generi reconciliatus hanc primam legem prouulgasse legitur, non ut coelibatum amplecterentur, sed ut crescerent, ut multiplicarentur, ut terram implerent. At quo pacto, nisi coniugio darent operam? Et ne hic uel Mosaicae le gis libertatem, uel tempestatis illius necessitatem cause mur. Quid illud in Euangelicis quoque literis repetitum comprobatumque Christi suffragium? propter hoc, inquit, relinquet homo patrem &matrem, &adhaerebit uxori suae. Quid parentum pietate sanctius? At huic tamen coniugalis pręfertur fides. Quo authore? Nempe deo, quo tempore? non Iudaismi tantum, sed Christianismi quoque. Iam si caetera sacramenta, quibus eccle sia Christi potissimum nititur, religiosa quadam ueneratione coluntur, quis non uidet huic plurimum religionis deberi, quod &a deo, &primum omnium est insti tutum, Et cętera quidem in terris, hoc in paradiso, caetera ad remedium, hoc ad consortium felicitatis. cętera naturę collapsae sunt adhibita, unum illud conditae datum est. Si leges a mortalibus institutas sanctas habemus, non erit coniugij lex sanctissima, quam ab eodem accepimus, a quo &uitam? quae una prope cum ipso hominum genere nata est. D. ERASMI ROTEROD. DECLAMATIO Denique ut legem exemplo confirmaret, adolescens, ut dictum est, ad nuptiale conuiuium uocatus, una cum matre libens adfuit, nec adfuit modo, uerumetiam pro digioso munere cohonestauit, haud alibi miraculorum suorum initium auspicatus. Cur igitur inquies Christus ipse a coniugio abstinuit? Quasi uero non plurima sint in Christo, quae mirari potius quam imitari debeamus. sine patre natus, sine parentis dolore processit, clauso monumento prodijt. Quid in eo non supra naturam?