Latin
DE LAVDE MATRIMONII
Erasmus, Encomium artis medicae 6
Unproofread scanNot analysed yet
At certum exitium est, nisi sint qui coniu gij beneficio iuuentutem, semper mortalitate deficientem sufficiant. Quin &Romanę leges eos qui coelibes essent, damno etiam mulctabant, a reipublicae muneribus secludebant. At qui liberis rempublicam auxissent eis tanquam benemeritis praemium e publico statuebant. Argumento est ius trium liberorum, ne caetera per sequar. Lycurgus leges tulit, ut qui uxores non ducerent hi &aestate arcerentur a ludis ac spectaculis, hyeme ue ro nudi forum circuirent, seque execrati iusta pati dicerent, quod legibus non paruissent. Iam uis scire quantum matrimonio tribuerit antiquitas, uiolati matrimonij poenam perpende. Graeci quon dam uiolatum matrimonij ius, decenni bello uindicandum censuerunt. Ad haec non Romanis modo, uerum etiam &Hebraeis, &Barbaricis legibus, adulteris poena capitalis statuebatur. Furem quadrupli poena absol uebat, adulterij scelus securis expiabat. Apud Hebraeos autem populi manibus lapidabatur, qui id uiolasset, sine quo populus non esset. Nec hoc contenta legum seueritas, illud etiam permisit, deprehensum adulterum sine iudicio, sine legibus confodere, nimirum id D. ERASMI ROTEROD. DECLAMATIO donans dolori maritali, quod grauate concedit uim a ca pite propellenti, quasi laedat atrocius, qui coniugem adimat, quam qui uitam. Profecto sanctissimam quandam rem coniugium uideri necesse est, quod uiolatum humano sanguine sit expiandum, cuius poena nec leges, nec iudicem expectare cogitur, quod ius nec in parricidio est. Sed quid de scriptis legibus agimus? Naturae hęc lex est, non tabulis aereis exarata, sed animis nostris penitus insita, cui qui non paret, nec homo quidem sit existimandus, ne dum bonus ciuis. Nam si, ut Stoici homines acutissimi disputant, recte uiuere, est naturae ductum sequi, quid tam naturae consentaneum, quam matrimonium?