Latin
DE LAVDE MATRIMONII
Erasmus, Encomium artis medicae 7
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil enim tam a natura, non hominibus modo, uerumetiam reliquo animantium generi insitum est, quam ut suam quodque speciem ab interitu uindicet &propagatione posteritatis, tanquam immortalem efficiat. Quod sine coniugali coniunctione fieri non posse quis ignoret? Turpissimum autem uidetur, muta pecora naturae parere legibus, Homines Gigantium more naturae bellum indicere. Cuius opus, si oculis haud caecutientibus inspiciamus, intelligemus in omni rerum genere coniugij speciem quandam inesse uoluisse. Omitto enim iam de arboribus, in quibus Plynio authore certissimo, adeo manifesto sexus discrimine coniugi um inuenitur, ut nisi marita arbor in foeminas circumstan tes ramis incumbat, tanquam concubitu, hae plane steriles mansurae sint. Taceo de gemmis, in quibus sexum inueniri scripsit idem author, at non solus. Nonne ita res cunctas uinculis quibusdam connexuit, ut aliae alijs egere uideantur. Quid coelum perpetuo motu uersabile, nonne dum tellurem omnium parentem subiectam,