Latin
DE LAVDE MATRIMONII
Erasmus, Encomium artis medicae 9
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ita? quia necesse est omnibus esse commune, quod communis hominum parens inseuit, &adeo penitus inseuit, ut huius rei sensus non solum ad turtures &co lumbos, uerum etiam ad immanissimas feras pertingat Siquidem leones in uxorem mites sunt, Pro catulis di micant tigrides. Asinos per obstantes ignes agit prolis tuendae pietas. Atque hoc sane ius naturae uocant, ut efficacissimum, ita latissime patens. Vt igitur diligens cul tor non est, qui praesentibus rebus contentus, arbores adultas satis quidem accurate tractat, caeterum neque propagandi, neque inserendi curam agit, propterea quod ne cesse est, paucis annis eos hortos quantumuis diligenter excultos interire. Ita parum diligens in repu. ciuis censendus, qui praesenti turba contentus, de propagan da ciuium multitudine non cogitat. Nemo igitur unquam egregius ciuis habitus est, qui non liberis gignendis, re cteque instituendis operam dederit. Apud Hebraeos &Persas laudi in primis erat, quam plurimas habere uxo res, tanquam ei patria plurimum deberet, qui eam numerosissima sobole locupletasset. Num tu Abraham ipso sanctior uideri studes? Is pater multarum gentium non esset appellatus, idque deo au