Latin
DE LAVDE MATRIMONII
Erasmus, Encomium artis medicae 8
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum immanes quosdam ac feros homines &obscuros a coniugali concordia uehemen ter abhorruisse, eoque fulmine praecipitatos, hoc est, funditus interisse, cum id uitarent, quo solo constat huma ni generis incolumitas. At ijdem Orpheum poetam ac citharoedum saxa durissima cantu mouisse commemorant. Quid significantes? Nempe uirum &sapientem &facundam, homines saxeos &ferarum ritu uiuen tes, a uago concubitu prohibuisse, atque ad matrimonij sanctissimas leges adduxisse. Apparet igitur qui connubij amore non tangitur, eum non hominem, sed saxum uideri, hostem naturae, numini rebellem, suapte stultitia sibi perniciem accersere. Age uero quandoquidem in fabulas minime fabulo sas incidimus, idem Orpheus, cum apud inferos Plutonem ipsum manesque permouit, ut Euridicen suam li ceat abducere, Quid aliud poetas cogitasse putamus, quam ut nobis coniugalem amorem commendarent, qui apud inferos quoque sanctus ac religiosus habere tur? Eodem pertinet quod antiquitas coniugio Iouem Gamelium praefecerit, Iunonem pronubam, Lucinam quae parturientibus adesset, Superstitiose quidem er D. ERASMI ROTEROD. DECLAMATIO rans in deorum nominibus, at non errans in hoc quod matrimonium rem sacram ac dignam quę dijs curae sit, iudicarit. Diuersi quidem apud diuersos populos ac nationes, ritus legesque fuere. Nulla unquam gens tam fuit barbara, tam ab humanitate omni aliena, apud quam coniugij nomen non sanctum, non uenerandum sit ha bitum. Hoc Thrax, hoc Sarmata, hoc Indus, hoc Grae cus, hoc Latinus, hoc uel extremus orbis Anglus, aut si qui sint his quoque semotiores, religiosum habuit.