Latin · ~8 min
1.1 to 1.5
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.1-5
Not analysed yet
[1,1] Ubi receptum est suffragiis adscisci Principem, illic non perinde spectandae sunt maiorum imagines, siue species corporis, aut proceritas (quod a Barbaris nonnullis olim ineptissime factitatum legimus) atque indoles animi mansueta placidaque: sedatum, ac minime praeceps ingenium, nec ita concitatum, ut periculum sit, ne accedente fortunae licentia, erumpat in Tyrannidem, et admonentem aut consulentem non ferat: nec rursus ita lentum, ut cuiuslibet arbitrio quouis duci sese patiatur. Spectandus et rerum usus, et aetas nec ita grauis, ut iam obnoxia sit delirationi: nec ita uirens, ut affectibus abripiatur. Fortassis et ualetudinis habenda nonnulla ratio, ne subinde nouus Princeps sit adhibendus, idque non citra Reipublicae dispendium. [1,2] In nauigatione non ei committitur clauus, qui natalibus aut opibus aut forma caeteris antecellit, sed qui peritia gubernandi, qui uigilantia, qui fide superat: Ita regnum ei potissimum est committendum, qui Regiis dotibus anteit reliquos: nempe, sapientia, iustitia, animi moderatione, prouidentia, studio commodi publici. [1,3] Imagines, aurum, gemmae, nihilo plus habent momenti ad ciuitatis administrationem, quam eadem nauclero conductura sint ad nauim gubernandam. [1,4] Quod unum oportet spectare Principem in administrando, id unum oportet spectare populum in Principe deligendo, nimirum, publicam commoditatem, procul ablegatis priuatis affectibus. Quo minus integrum est mutare quem delegeris, hoc circumspectius est deligendus, ne diutissime nos cruciet unius horae temeritas. [1,5] Caeterum ubi nascatur Princeps, non eligitur: quod et olim apud Barbaras aliquot nationes fieri solitum, testatur Aristoteles, et nostris temporibus ubique fere receptum est: ibi praecipua boni Principis spes a recta pendet institutione, quam hoc diligentiorem etiam adhiberi conueniet, ut quod suffragiorum iuri detractum est, id educandi studio pensetur. Proinde statim, et ab ipsis (ut aiunt) incunabulis uacuum adhuc et rude futuri Principis pectus salutaribus opinionibus erit occupandum. Ac protinus in puerilis animi nouale iacienda honesti semina, quae paullatim aetate et usu rerum suppullulent ac maturescant, et semel infixa in omnem usque uitam inhaereant. Nihil enim ita penitus insidit et inhaerescit, ut quod primis illis inseritur annis: in quibus quid imbibamus, cum in omnibus permultum refert, tum uero in Principe plurimum.