Latin · ~7 min
1.6 to 1.7
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.6-7
Not analysed yet
[1,6] Ubi potestas non est deligendi Principem, ibi pari diligentia deligendus erit is, qui futurum instituat Principem. Ut nascatur probae indolis Princeps, id uotis optandum a Superis: porro ne bene natus degeneret, sut ut parum bene natus, educatione reddatur melior, id partim in nobis situm est. Mos erat olim de Republica bene meritis statuas, arcus ac titulos honoris gratia ponere. At nulli magis hoc honore digni sunt quam ii qui in recte instituendo Principe, fidelem ac strenuam nauarint operam: nec priuatum emolumentum, sed patriae spectarint utilitatem. [1,7] Omnia debet patria bono Principi. At hunc ipsum debet ei qui rectis rationibus talem effecerit. Non aliud aeque idoneum formandi corrigendiue Principis tempus, quam cura ipse nondum sese Principem esse intelligit. Hoc igitur erit diligenter occupandum, non solum hactenus, ut interim cohibeatur a turpibus, sed etiam ut certes quibusdam uirtutum decretis imbuatur. Si tanta sollicitudine parentes non omnino stulti, puerum educant, unius agelli successioni destinatum: quo tandem studio curaque educari par est eum, qui non unis aedibus, sed tot populis, tot ciuitatibus, imo qui orbi instituitur, aut magno omnium commodo futurus uir bonus, aut magno omnium exitio futurus uir malus? Magnificum ac praeclarum, bene gerere imperium. At non minus egregium, efficere, ne succedat deterior: imo hoc uel praecipuum boni Principis munus est, dare operam, ne possit esse malus Princeps. Sic imperato, quasi certes in hoc, ne quis tui similis queat succedere: at sic interim liberos futuro parans imperio, tamquam id agas, ut tibi succedat te melior. Nulla pulcrior egregii Principis commendatio, quam si talem relinquat Reipublicae, ad cuius collationem ipse parum bonus uideatur: nec poterat illius gloria uerius illustrari, quam sic obscurata. Foedissima commendatio est, quoties deterior succedens, facit, ut superior dura uiueret intolerabilis, iam ut probus ac salutaris desideretur.