Latin · ~9 min
1.63 to 1.65
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.63-65
Not analysed yet
[1,60] Huiusmodi plurimae sunt Tyranni uel notae uel artes, quas Aristoteles in libris Politicis fusius exsequitur. Verum harum omnium summam in tria contrahit. Primum, ait, Tyranno studium esse, ne uelint, aut ausint ciues aduersus Tyrannidem insurgere. Proximum, ne sibi inter se fidant. Tertium, ne quid possint nouarum rerum moliri. Primum efficit, dum modis omnibus agit, ut ciuibus quam minimum sit animi, minimumque sapientiae, dum eos seruiliter habet, et aut sordidis addictos officiis, aut delationibus obnoxios, aut uoluptatibus effoeminatos. Scit enim generosos et erectos animos indigne ferre Tyrannidem. Secundum efficit, dum agit, ut ciues inter se dissideant mutuis odiis, et alius alium deferat, ipse interim sucrum malo potentior. Tertium adsequitur, dum opes, et auctoritatem suorum, et maxime bonorum uirorum modis omnibus attenuat: eo quod nemo sanus aggredi uelit, quod desperet posse confici. [1,61] Ab his omnibus studiis Princeps quam longissime absit oportet, imo prorsus g-ek g-diametrou, quod dici solet, dissideat, praesertim Princeps Christianus. Etenim si talem pinxit Aristoteles, primum Ethnicus, deinde Philosophus, inter illos quoque non perinde sanctus ac doctus, quanto magis id praestare oportet eum, qui Christi fungatur uice? [1,62] Quin ex ipsis mutis animantibus Regis ac Tyranni simulacrum colligere licet. Apum Regi amplissimum cubile est, sed id in medio, ueluti tutissimo Regi loco. Atque ipse quidem onere uacat, uerum exactor est alienorum operum. Hoc amisso totum examen dilabitur. Praeterea insignis Regi forma est, dissimilisque caeteris, tum magnitudine, tum nitore. Sed hac, ut inquit Seneca, nota potissimum a caeteris distinguitur: quod cum apibus plurimum sit iracundiae, adeo ut aculeos in uulnere relinquant, solus ipse Rex aculeo caret. Noluit illum natura nec saeuum esse, nec ultionem magno constaturam petere, telumque detraxit, et iram eius inermem reliquit. Exemplar hoc magnis Regibus ingens est. Iam si Tyranni quaeris imaginem, leonem, ursum, lupum, aut aquilam cogita, quae laniatu uiuunt ac praeda: et quoniam intelligunt sese omnium odiis obnoxia, omnium insidiis peti praeruptis locis se continent, aut specubus et solitudinibus abdunt sese: nisi quod horum quoque saeuitiam superat Tyrannus. Dracones, pardi, leones, caeteraque immanitatis damnata crimine animantia, a suo genere temperant, et tuta est inter feras similitudo morum. At Tyrannus homo in homines, ciues in ciues potissimum feritatem suam exercet.