Latin · ~8 min
1.62
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.62
Not analysed yet
[1,59] Tyranno propositum est sequi quidquid animo collibuit, Regi contra, quod rectum sit et honestum. Tyranni praemium diuitiae, Regis honos, qui uirtutem consequitur. Tyrannus administrat metu, dolo, ac malis artibus, Rex sapientia, integritate, beneficentia. Tyrannus sibi gerit imperium, Rex Reipublicae. Tyrannus barbarico satellitio et conductitiis latronibus tuetur incolumitatem suam: Rex se sua erga ciues beneficentia, et ciuium erga se beneuolentia satis tutum putat. Tyranno suspecti sunt et inuisi quicumque ciuium uirtute, prudentia, aut auctoritate pollent: At hos Rex, ut adiutores et amicos potissimum amplectitur. Tyrannus aut stupidis delectatur, quibus imponat: aut sceleratis, quibus ad suae Tyrannidis praesidium abutatur, aut adulatoribus, a quibus audiat, quod libenter facit. Contra Regi sapientissimus quisque gratissimus est, cuius consilio possit iuuari: quo quisque melior est uir, hoc pluris facit, quod huius fidei tuto possit credere: et liberos amat amicos, quorum consuetudine reddatur melior. Et Regum et Tyrannorum multae sunt manus, multi oculi, sed longe diuersa membra. Tyrannus hoc agit, ut ciuium opes ad paucos, eosque pessimos conferantur, et attenuatis suorum uiribus, suam communiat potentiam: Rex hoc maxime in suo fisco esse ducit, quod in aere sit ciuium. Tyrannus hoc agit, ut omnes sibi legibus aut delationibus habeat obnoxios. Rex libertate ciuium delectatur. Tyrannus metui studet, Rex amari. Tyrannus nihil aeque suspectum habet, atque ciuium bonorum, et ciuitatum concordiam, qua praecipue gaudent boni Principes. Tyrannus gaudet inter ciues factiones ac dissidia serere, et simultates forte fortuna obortas, diligenter alit ac prouehit, atque his rebus ad suae Tyrannidis communitionem abutitur. At hoc unicum Regi studium est, ciuium concordiam alere, et si quid ortum fuerit dissensionis, continuo rem inter eos componere, nimirum, qui intelligat hanc esse grauissimam rerum publicarum pestem. Tyrannus, si senserit florere Rempublicam, repertis titulis, aut immissis etiam hostibus, bellum excitat, ut hac occasione uires suorum attenuet. Contra, Rex omnia facit ac patitur, quo pacem publicam reddat perpetuam, intelligens ex bello semel omnia Reipublicae mala proficisci. Tyrannus leges, constitutiones, edicta, foedera, denique sacra profanaque ad sui capitis tutelam aut instituit, aut pertrahit. Rex haec omnia publico metitur bono.