Latin · ~10 min
1.67 to 1.68
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.67-68
Not analysed yet
[1,63] Audi iam quomodo Tyrannum descripserit Ezechiel: Principes, inquit, in medio eius, quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem. Plato Principes Reipublicae custodes appellat, ut hoc sint patriae, quod canes gregi: quod si canes uertantur in lupos, quid praeterea sperandum est gregi? Idem alio in loco, crudelem ac rapacem Principum leonem appellat, et alibi minatur pastoribus, qui pascerent semet ipsos, neque gregis ullam haberent curam, Principes sentiens, qui sibi gerunt imperium. Et Paulus de Nerone loquens, Liberatus sum, inquit, de ore leonis. Et in eamdem ferme sententiam Solomon ille sapiens, uide quomodo Tyrannum depinxerit. Leo, inquit, rugiens, et ursus esuriens, Princeps impius super populum pauperem. Ac rursus alibi: Cum impii sumserint Principatum, gemet populus quasi sub seruitute deductus. Et iterum alibi Cum surrexerint impii, abscondentur homines. Quid, quod apud Esaiam, cum Dominus offensus populi sceleribus, comminatur, dicens, Et dabo pueros Principes eorum, et effoeminati dominabuntur eis. Nonne palam declarat nullam acerbiorem calamitatem obuenire posse regioni, quam stultum et impium Principem? [1,64] Sed quid nos ista persequimur? cum ipse Christus unicus Princeps ac Dominus omnium, clarissime discreuerit Christianum Principem ab Ethnico? Principes, inquit, gentium dominantur eis, et qui potestatem habent, exercent in eos: inter uos autem non erit sic. Si Principum Ethnicorum est dominari, non est igitur Christianorum dominium. Quid est autem quod ait, Non sic erit inter uos, nisi, non eodem modo fieri conuenit inter Christianos, inter quos Principatus administratio est non imperium: et regnum beneficium est, non tyrannis. Neque uero sic ipse sibi palpetur Princeps, haec ad Episcopos pertinent, non ad me. Imo ad te pertinent, si modo Christianus es: si Christianus non es, nihil ad te pertinent. Neque uero te moueat: si forte conspexeris Episcopos aliquot ab hac imagine procul abesse. Quid agant illi, uiderint ipsi: tu, quid te dignum sit, cogita. Noli te ipsum Principem bonum existimare, si collatus cum aliis minus malus appareas. Neque statim licere putes, quidquid Principum uulgus factitat. Ad honesti regulam temet ipsum exige, hinc te aestima. Et si nemo fuerit, quem uincas, ipse certato tecum, quandoquidem istud est certamen omnium pulcerrimum, et uere inuicto Principe dignum, si quotidie nitatur se ipso melior euadere. Si foedum est Tyranni nomen, seu potius studium, nihilo fiet honestius, si cum multis fuerit commune. Siquidem in rebus ipsis uis honesti sita est, non in hominum numero. Grauiter a Seneca scriptum est, eodem loco quo ponimus latrones ac piratas, ponendos esse Reges, latronum ac piratarum habentes animum. Hic enim solus Regem a Tyranno distinguit, non titulus.