Latin · ~11 min
1.69 to 1.73
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.69-73
Not analysed yet
[1,65] Refert in libris Politicis Aristoteles, in nonnullis Oligarchiis hunc fuisse morem, ut inituri magistratum, conceptis uerbis iurarent in hunc modum: Plebem odio prosequar, et pro uirili adnitar, ut illi sit male. At Princeps initurus magistratus, longe diuersa iurat suis. Et tamen audimus quosdam tales esse erga populum, quasi iuxta morem illum Barbaricum iurassent, se populi rebus modis omnibus hostes fore. [1,66] Plane tyrannidem sapit, quoties tum optime est Principi, quoties populo est pessime, et alterius felicitas ex alterius crescit calamitate. Perinde quasi paterfamilias id agat, ut suorum malis ipse ditior reddatur ac potentior. Qui sibi Principis titulum uolet asserere, et inuisum Tyranni nomen cupiet effugere, non terroribus ac minis, sed benefactis id sibi uindicet oportet. Neque enim refert uel ab adsentatoribus, uel ab oppressis appellari Principem, appellari patrem patriae, si re ipsa fuerit Tyrannus. Et si maxime illi aduletur sua aetas, at non assentabitur posteritas. Vides formidabilium olim Regum, quos uiuos nemo uel nutu audebat offendere, quanto odio posteri celebrent malefacta, quanta libertate detestentur ipsa etiam nomina. [1,67] Bonus Princeps non alio animo debet esse in suos ciues, quam bonus paterfamilias in suos domesticos. Quid enim aliud est regnum quam magna familia? Quid Rex nisi plurimorum pater? Excellit enim, sed tamen eiusdem est generis, homo hominibus, liber liberis imperans, non belluis, ut recte prodidit Aristoteles. [1,68] Quod quidem intellexisse uidentur et uetustissimi Poetae, qui Iouem, cui totius mundi et Deorum, ut illi loquuntur, omnium tribuunt imperium, subinde notant his uerbis, g-patehr g-androhn g-te g-theohn g-te, id est, Pater hominumque Deumque. Et nos sic a Christo praeceptore docti, Deum omnium haud dubie Principem, Patris uocabulo compellamus. [1,69] Quid autem foedius aut exsecrabilius illa compellatione, quam apud Homerum Achilles, opinor, iacit in Principem sibi gerentemimperium, non populo, g-dehmoboros g-basileus. Nihil enim reperit iratus ille, quod probrosius diceret in eum, quem imperio iudicabat indignum, nisi quod populum deuoraret. At idem Homerus, si quem Regem honoris gratia nominat, g-poimena g-laohn solet appellare, hoc est, populi pastorem. Plurimum autem interest inter pastorem et praedonem. Quanam igitur fronte sibi Principis titulum uindicant, qui paucos et eos sceleratissimos e suorum numero deligunt, per quos arte repertis praetextibus, et subinde nouatis titulis, populi uires simul et opes exhauriunt, in suum conuerrunt fiscum, siue quod inclementer extorserunt, aut prodigunt nequiter in uoluptatibus, aut insumunt crudeliter in bellis: et ut quisque in his maxime ueteratorem agere potest, ita plurimi faciunt, perinde quasi Princeps hostis sit populi, non pater, ut is praecipue uideatur Principis rebus consulere, qui populi commodis quam maxime officiat. Ut paterfamilias suis bonis accreuisse putat, quidquid ulli suorum obtigerit emolumenti: ita qui uere Principis animo praeditus est, in suo fisco putat esse, quidquid usquam ciues possident, quos sic habet sibi caritate deuinctos ac deditos, ut nihil uereantur, uel uitam impendere Principi suo, non modo pecuniam.