Latin · ~7 min
1.76 to 1.78
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.76-78
Not analysed yet
[1,71] Nunc quibus coloribus Tyrannum expresserit attende. g-psegohn g-an g-ereis, g-turannikos, g-ohmos, g-thehriohdehs, g-biaios, g-pleonektikos, g-philochrehmatos, g-kai g-to g-tou g-Platohnos, g-erasichrehmatos, g-arpax, g-kai g-to g-tou g-Homehrou, dehmoboros, g-huperoptehs, g-huperehphanos, g-dusprositos, g-dusprosodos, g-gusprosehgoros, g-dusenteuktos, g-dusorgehtos, g-dusthumos, g-emplehktos, g-tarachohdehs, g-hehdonohn g-hehttohn, g-akratehs, g-akratohr, g-alogistos, g-misanthrohpos, g-adikos, g-aboulos, g-anisos, g-anosios, g-vou g-kenos, g-eukolos, g-eumetabolos, g-euexapathetos g-hradios, g-anehmeros, g-epithumiais g-endidous, g-akolastos, g-hubristhes, g-polemopoios, g-barus, g-epachtehs, g-akathektos, g-aphorehtos. Quorum uerborum haec ferme sententia est: Malum Principem uituperabis ad hunc modum. Tyrannicus, crudelis, efferus, uiolentus, occupatoralieni, auidus pecuniarum: et quod uerbum est, apud Platonem, pecuniarum cupiens, rapax: et quod dixit Homerus, populi deuorator, superbus, elatus,difficilis aditu, incommodus ad conueniendum, durus ad congressum, incomis ad colloquium, male iracundus, irritabilis, terribilis, turbulentus, uoluptatum seruus, intemperans, immoderatus, inconsideratus, inhumanus, iniustus, inconsultus, iniquus, impius, mente carens, leuis, inconstans, et qui facile decipiatur, male facilis, immitis, affectibus deditus, incorrigibilis, contumeliosus, bellorum auctor, grauis, molestus, incoercibilis, intolerabilis. Cum Deus longissime absit a natura Tyranni, uerisimillimum est, illi nihil inuisius esse pestilente Rege: et cum nulla bellua nocentior sit Tyranno, consentapeum est, nihil inuisius esse mortalibus omnibus, quam malum Principem. Quis autem uel uiuere cupiat, Superis et hominibus pariter exosus et exsecratus? Proinde Octauius Augustus, ubi sensisset caput suum crebris coniurationibus peti, et alia oppressa, protinus alia succederet, negauit tanti esse uiuere, ut omnibus inuisus, incolumitatem suam tot ciuium sanguine tueretur. [1,72] Proinde regnum, quod uirtute administratur ac beneuolentia, non solum quietius est ac iucundius, uerum etiam diuturnius ac stabilius: id quod ex Veterum Annalibus facile poteris cognoscere. Nulla tyrannis tam munita fuit, quae diu constiterit. At quoties Reipublicae status in tyrannidem degenerauit, toties in exitium properasse compertum est. Multos timeat oportet, qui timetur ab omnibus. Et tutus esse non potest, quem maxima pars hominum cupiat exstinctum.