Latin · ~8 min
1.79 to 1.82
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.79-82
Not analysed yet
[1,73] Olim qui bene gessissent imperium, iis diuini decernebantur honores: at in Tyrannos ea lex erat, quae nunc est in lupos aut ursos, ut praemium esset ex publico, qui publicum hostem e medio sustulisset. [1,74] Primitus Reges non ob aliud constituti sunt, populi consensu, quam ob eximiam uirtutem, quam heroicam uocant, uelut diuinae proximam, et humana maiorem. Originis igitur suae Principes meminerint oportet, illud intelligentes, se ne Principes quidem esse, si eo caruerint, quod primum Principes fecit. [1,75] Cum multae sint formae Rerumpublicarum Philosophorum omnium ferme consensus est, saluberrimam esse Monarchiam, nimirum, ad exemplar Dei, ut rerum summa penes unum sit, uerum ita, si is ad imaginem item Dei, sapientia bonitateque caeteris omnibus antecellat, et nullius indigens, nihil aliud studeat, quam prodesse Reipublicae. Quod si secus fuerit, pessimus Reipublicae status sit oportet, ut qui pugnet cum eo qui est optimus. Si Princeps contingat omnibus absolutus uirtutibus, optanda sit pura ac simplex Monarchia, uerum quando id haud scio an umquam contingat, quin potius magnum et exoptandum, si detur mediocris, ut nunc sunt res hominum, praestiterit Monarchiam Aristocratiae et Democratiae admixtam temperari diluique, ne quando in tyrannidem erumpat, sed quemadmodum elementa uicissim sese librant, ita simili moderamine consistat Respublica. Quod si Princeps bene uelit Reipublicae, sic interpretabitur, suam potestatem hac ratione, non coerceri, sed adiuuari: sin minus, tanto magis expedit, ut sit quod unius uiolentiam frangat ac retundat. [1,76] Cum multa sint dominandi genera, hominis in belluas, heri in seruos, patris in liberos, mariti in uxorem, Regiam dominationem omnium excellentissimam iudicat Aristoteles, eamque maxime diuinam appellat, quod ea res quiddam homine maius habere uideatur. Quod si diuinum est agere Regem, profecto Tyrannum agere, nihil aliud sit oportet, quod eius uicem agere, qui Deo dissimillimus est. Seruus seruo praestantior, ut habet prouerbium, ut dominus domino potior, quod alia sit ars alia praeclarior, alia functio alia melior.