Latin · ~8 min
1.83 to 1.85
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.83-85
Not analysed yet
[1,77] At Principem in optimo sapientiae genere oportet praecellere. Ea est ratio recte administrandi Rempublicam. Domini est iubere, serui parere. Tyrannus iubet quidquid lubuit: Princeps, quod Reipublicae iudicarit optimum. Quinam igitur iubebit is, qui, quid sit optimum, ignoret? imo qui pessima pro optimis habeat, uel inscitia uel affectibus excaecatus? [1,78] Ut oculi est uidere, aurium audire, narium olfacere, ita Principis est populi rebus consulere. At non potest alia re consulere, quam sapientia: ea si careat Princeps, non magis consulet Reipublicae, quam oculus uidebit excaecatus. [1,79] Xenophon in Oeconomico libello scribit, diuinum potius quam humanum, imperare liberis ac uolentibus: sordidum enim, imperare mutis animantibus, aut coactis mancipiis: at homo diuinum est animal, ac bis liberum, primum natura, deinde legibus: ideoque summae uirtutis est, ac plane diuinae, Regem sic temperare imperium, ut beneficium sentiat populus, seruitutem non sentiat. Caue solum eos tuos esse putes, quorum opera in popinis, in uenatu, in domesticis uteris ministeriis, cum saepenumero nulli minus sint tui, sed uniuersos ciues ex aequo tuos esse ducito. Quorum si quis omnino delectus sit, eum tibi proximum et coniunctissimum habeto, qui uir sit optimus, qui patriae, qui Reipublicae amantissimus. Cum uises urbes tuorum, nolito sic tecum cogitare, Tantarum rerum dominus sum, haec omnia mei sunt arbitrii, in haec mihi licet quidquid libet. Si uero, quod bono Principe dignum est, cogitare uoles, ad hunc cogitato modum, Haec meae credita sunt fidei, uigilandum igitur, quo meliora reddam quam acceperim. Cum innumeram tuorum multitudinem conspexeris, caue sic cogites, tam multos habeo seruos: sed tot hominum millia de mea pendent sollicitudine, uni mihi se suaque tuenda crediderunt, me ueluti parentem spectant: tot millibus prodesse possum, si me ipsum bonum praestitero Principem: plurimum nocere, si malum. An non igitur magnopere curandum, ne situ improbus, ne tam multis noceam mortalibus? Cogitato semper, dominium, imperium, regnum, maiestatem, potentiam, Ethnicorum esse uocabula, non Christianorum. Christianum imperium nihil aliud esse quam administrationem, quam beneficentiam, quam custodiam.