Latin · ~10 min
11.13 to 11.15
Erasmus, Institutio Principis Christiani 11.13-15
Not analysed yet
[11,13] Quam fugax, quam breuis, quam fragilis est hominum uita, et quot obnoxia calamitatibus, quippe quam tot morbi, tot casus impetunt assidue, ruinae, naufragia, terme motus, fulmina? Nihil igitur opus bellis accersere mala, et tamen hinc plus malorum quam ex omnibus illis. Concionatorum partes erant, dissidiorum affectus ex animis uulgi penitus reuellere. Nunc fere Gallum odit Anglus, Anglum Gallus, non ob aliud, nisi quod Anglus est. Britannum odit Scotus, tantum quia Scotus est, Germanum Italus, Heluetium Sueuus, atque item de caeteris; Regio regioni inuisa, ciuitas ciuitati. Cur haec stultissima nomina magis nos distrahunt, quam conglutinat omnibus commune Christi uocabulum? [11,14] Ut donemus aliquod bellum esse iustum, tamen quoniam uidemus in hanc pestem insanire mortales omnes, Sacerdotum prudentiae fuit, in diuersam partem auocare plebis ac Principum animos. Nunc uidemus hos nonnumquam esse belli faces. Non pudet Episcopos uersari in castris: Illic crux, illic Christi corpus, et cum re plus quam Tartarea miscent coelestia Sacramenta, et in tam cruento dissidio adhibent summae caritatis symbola. Quodque magis est absurdum, in utrisque castris adest Christus, uelut ipse secum pugnans. Non sat erat inter Christianos tolerari bellum, nisi summus etiam haberetur honos. [11,15] Si non tota undique Christi doctrina cum bello pugnat, si unum proferre possint illi, belli nomine commendatum, bellemus Christiani. Permissum erat Hebraeis bello conflictari, sed consulto Deo. At nostrum oraculum, quod assidue nobis in Euangelicis litteris resonat, a bello deterret, et tamen belligeramur insanius quam illi. Dauid aliis uirtutibus Deo fuit gratissimus, et tamen uetuit ab hoc sibi condi templum non ob aliud, nisi quod sanguinarius, hoc est, bellator esset. Solomonem pacificum in hoc delegit. Si haec acta sunt inter Iudaeos, quid de nobis fiet Christianis? Illi Solomonis umbram habebant, nos uerum Solomonem, pacificum illum Christum omnia conciliantem, quae in coelis sunt, et quae in terra. Ego nec in Turcas bellum temere suscipiendum esse censeo, primum illud mecum reputans, Christi ditionem longe diuersa uia natam, propagatam, et constabilitam. Neque fortasse conuenit aliis rationibus uindicari, quam quibus orta propagataque est. Et uidemus huiusmodi bellorum praetextibus iam toties expilatam plebem Christianam, nec aliud quidquam actum. Iam si fidei negotium agitur, ea martyrum tolerantia, non militum copiis aucta illustrataque est: sin de imperio, de opibus, de possessionibus pugna est, etiam atque etiam uidendum est nobis, ne res ea parum sapiat Christianismum. Quin ut nunc sunt fere, per quos huiusmodi bella geruntur, citius fiat, ut nos degeneremus in Turcas, quam illi per nos reddantur Christiani. Primum hoc agamus ut ipsi simus germane Christiani, deinde si uisum erit, Turcas adoriamur.