Latin · ~7 min
11.10 to 11.12
Erasmus, Institutio Principis Christiani 11.10-12
Not analysed yet
[11,10] Mouebit et hoc Principem pium et clementem, quod perspiciat ex tam immensis malis, quae bellum omne secum inuehit, maximam partem ad eos redire, ad quos bellum nihil attinet, quique his calamitatibus sunt indignissimi. Posteaquam Princeps uniuersorum malorum subductis calculis summam collegerit (si tamen umquam colligi possit) tum ita secum cogitet, unus ego tot malorum auctor fuero? Tantum humani sanguinis, tot uiduae, tot luctu funestae domus, tot orbi senes, tot indigne egentes, tanta morum, legum, ac pietatis pernicies mihi uni imputabitur? haec mihi luenda Christo? [11,11] Non potest Princeps ulcisci hostem, nisi prius hostilia fecerit in suos. Expilandus populus, accipiendus miles, non sine causa Maroni dictus, impius. Excludendi ciues ab hisce regionibus, quibus antea suo bono fruebantur. Includendi ciues, ut includas hostem. Et saepenumero fit, ut atrociora committamus in nostros, quam in hostem. Ut difficilius ita pulcrius est, exstruere praeclaram ciuitatem, quam demoliri. Videmus autem ab idiotis et priuatis condi florentissimas urbes, quas Principum irae demoliuntur. Et saepenumero maiore negotio et impensa demolimur oppidum, quam aliud nouum condi poterat, ac bellum tanto sumptu, tanto dispendio, tanto studio curaque molimur, ut decima earum rerum portione pax constare potuerit. [11,12] Eam gloriam semper affecte bonus Princeps, quae sit incruenta, et cum nullius coniuncta malo. In bello ut optime res eueniat, tamen alterius partis felicitas, alterius est perni- cies. Saepenumero flet et uictor nimio emptam uictoriam. Si non mouet nos pietas, si non orbis calamitas, certe moueat honos Christiani nominis. Quid censemus loqui de nobis Turcas et Saracenos, cum uideant tot iam seculis adeo nihil conuenire inter ullos Principes Christianos? Nul- lis foederibus cohaerere pacem? Fundendi sanguinis nullum esse modum? et minus esse tumultus inter Ethnicos, quam inter eos qui ex Christi doctrina summam profiteantur con- cordiam?