Latin · ~8 min
1o.1 to 1o.4
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1o.1-4
Not analysed yet
[10,1] Princeps igitur Christi decretis, et sapientiae praesidiis instructus, nihil omnium habebit carius, immo nihil aliud habebit carum, quam populi sui felicitatem, quem oportet uelut unicum corpus ex aequo, tum diligere, tum curare. Et in hoc unum omneis cogitationes, omneis conatus, omnia studia destinabit, ut ad eum modum administre prouinciam sibi creditam, ut et Christo rationem exacturo probetur, et apud mortales omnes honestissimam sui memoriam relinquat. Siue domi sit Princeps siue in secessu, laudatum illum Scipionem imitetur, qui negabat se umquam minus esse solum, quam cum solus esset, aut minus otiosum esse, quam cum esset in otio: quod is quoties uacaret a Reipublicae negotiis, semper animo secum agitabat aliquid, quod ad ciuitatis salutem aut dignitatem pertineret. Imitetur Aeneam Virgilianum, quem prudentissimus Poeta frequenter, aliis dormientibus, multa per noctem suo cum animo uoluentem facit, quo rectius suis consuleret. Et Homericum illud omnibus Regiae parietibus, sed magis Regum animis inscribi decet: g-Ou g-chreh g-pannuchion g-eudein g-boulehphoron g-andra, g-hoh g-laoi g-t' g-epitetraphatai, g-kai g-tossa g-memehle. Quorum carminum haec ferme sententia est: Haud decet hunc solidam noctem indulgere sopori, Cui populi commissi, et tanta negotia curae. [10,2] Siue uersetur in publico, semper aliquid agat, quod ad rem communem faciat, hoc est, nusquam non Principem agat. At magis decet Principem in publicis uersari functionibus, quam abditum agere. Quoties autem prodit, aduigilet, ut ipse uultus, incessus, et praecipue sermo talis sit, ut populum reddat meliorem, memor, quidquid fecerit aut dixerit, ab omnibus obseruari cognoscique. Nec enim probatum est sapientibus uiris Persarum institutum, apud quos domi abditi uitam exigebant. Et hac una uia studebant a suis magnifieri, quod numquam conspicerentur, et rarissime sui copiam facerent populo. Quod si quando prodibant, nihil aliud quam fastum barbaricum et opes malo populi immodicas ostentabant. Reliquum aeuum aut lusibus, aut furiosis expeditionibus transigebant, perinde quasi deesset quod pacis temporibus agat egregius Princeps, cum tanta semper pateat pulcerrimorum facinorum seges, si modo adsit Principe dignus animus.