Latin · ~12 min
1o.5 to 1o.6
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1o.5-6
Not analysed yet
[10,3] Et sunt hodieque nonnulli, qui putent id esse parum Regium, quod solum est Regibus pulcerrimum, in publicis functionibus uersari. Quemadmodum et Episcopi nonnulli, nihil minus suum esse ducunt, quam id quod unum Episcopo dignum est, docere populum: ac miro consilio, quod peculiare est Episcoporum, id ueluti indignum in alios relegant, quod sordidissimum, id sibi potissimum uindicant. At non puduit Mithridatem, non minus eruditione quam imperio nobilem Regem, suo ore, nulloque interprete populo ius reddere, quod ut faceret, uiginti duas linguas ad plenum legitur perdidicisse. Nec Philippus Macedonum Rex parum decorum Regi iudicauit, quod quotidie cognoscendis causis sederet. Nec Alexander Magnus, huius filius, quamquam alias ad insaniam usque ambitiosus, cui morem hunc fuisse proditum est, ut altera aure manu obturata cognosceret, dicens, sese alteram illam integram seruare diuersae parti. Verum quo magis ab hisce rebus abhorreant nonnulli, peruersa educatio Principum in causa est. Etenim iuxta uetus prouerbium, quam quisque nouit artem, in hac se libenter exercet, refugiens ab iis, in quibus intelligit se parum ualere. Qui fiat igitur, ut qui inter assentatores et mulierculas primum praxis opinionibus, deinde uoluptatibus corruptus, primos illos annos in alea, choreis, et uenatu consumserit, postea gaudeat in his uersari functionibus, quarum usus diligentissimam requirebat meditationem? Homerus negat Principi tantum esse otii, ut totam noctem edormiat, et isti nihil aliud student, nisi ut nouis subinde uoluptatibus totius uitae taedium fallant, perinde quasi nihil omnino sit quod agant Principes. Bono patrifamilias numquam deest quod curet in una domo, et Principi deest quod agat in tam uasta ditione? [10,4] Bonis legibus occurrendum est malis moribus, corrigendae eges deprauatae, tollendae malae, prospiciendi magistratus integri, puniendi aut cohibendi corrupti. Exquirendae rationes, quibus tenuem plebeculam quam minimum grauet, quibus ditionem suam latrociniis ac maleficiis liberet, idque quam potest minimo sanguine, quibus suorum perpetuam concordiam alat ac stabiliat. Sunt his minutiora quaedam, sed non indigna quamuis magno Principe, lustrare ciuitates, sed hoc animo, ut omnia reddat meliora: quae parum tuta sunt, communiat, publicis aedificiis ornet, item pontibus, porticibus, templis, ripis, aquaeductibus, loca pestilentiae obnoxia purget, uel mutatis aedificiis, uel desiccatis paludibus. Amnes incommode fluentes, alio deriuet. Mare pro commoditate publica uel admittat uel arceat. Neglectos agros colendos curet, quo magis suppetat annonae uis, parum utiliter cultos aliter coli iubeat, ueluti ne illic uineta sint, ubi uinum cultura indignum prouenit, et frumenta gigni possunt. Huius generis sex millia sunt, quae curare Principi sit pulcerrimum, bono Principi etiam iucundum, ut nihil umquam sit opus, uel otii taedio bellum quaerere, uel alea fallere noctem. In his quae ad Rempublicam pertinent, conuertit Principem esse non luxuriosum aut profusum, sed splendidum, uelut in publicis aedificiis, aut ludis, in excipiendis legationibus, si quae populi causam agant. In his quae priuatim ad illum pertinent erit frugalior et contractior, partim ne publico sumtu sibi uiuere uideatur, partim ne ciues suos luxuriem doceat, multorum malorum parentem.