Latin · ~8 min
2.19 to 2.22
Erasmus, Institutio Principis Christiani 2.19-22
Not analysed yet
[2,19] Quin pessimorum Principum exempla nonnumquam magis accendunt ad uirtutem, quam optimorum aut mediocrium. Quem enim non auocet ab auaritia, Titi Vespasiani uectigal e lotio collectum, et foedissimo facto par dictum Lucri bonus est odor ex re qualibet. Et exsecranda uox Neronis, qua solet mandare magistratus, scis quid mihi sit opus, et cura ne quis quid habeat. His rationibus fiet, ut quidquid obuium fuerit in Historiographis, uertatur in exemplum recte agendi. E tanta Ducum turba, fac, optimos tibi deligas, uelut Aristidem, Epaminondam, Octauium, Traianum, Antoninum Pium, Alexandrum Mameam: nec hos tamen ita, ut totos uelis exprimere, sed quod in optimis sit optimum, id tibi deligas; alioquin est quod uites etiam in Dauide ac Solomone, Regibus a Deo laudatis. [2,20] Alioqui quid fingi possit insanius, quam hominem Christi sacramentis initiatum, Alexandrum, Iulium, aut Xersem sibi proponere, quorum uitam incessunt etiam Ethnici Scriptores, si quibus iudicium fuit paulo sanius? A quibus ut superari turpissimum est, si quid recte gesserunt, ita totos imitari uelle Christianum Principem, extremae dementiae sit. [2,21] Praemonendus est Princeps, ut nec ea quae in sacris uoluminibus legerit, continuo putet imitanda. Discat Hebraeorum pugnas et caedes, immanitatem in hostes, ad allegoriam esse uocanda, alioqui pestiferam esse horum lectionem. Longe aliud permissum pro ratione temporis illi populo, aliud traditum coelesti populo Christianorum. Quoties Princeps librum sumet in manum, hoc animo sumat, non ut delectetur, sed ut melior a lectione discedat. Facile inuenit unde reddatur melior, qui hoc uehementer studet ut melior fiat. Magna pars bonitatis est, uelle bonum fieri, ueluti qui morbum ambitionis, aut iracundiae, aut libidinis agnoscit et odit, et in hoc explicat librum, quo malo suo medeatur, is facile reperit, quo molestiam uel depellat, uel leniat. [2,22] A nullis auditur uerum sincerius, aut commodius, neque minore pudore quam a libris. Sed tamen sic amicos assuefaciat Princeps, ut qui libere monent, intelligant se gratiam inire. Est hoc quidem eorum qui cum Principe consuetudinem agunt, ut in tempore, ut commode, ut amice moneant, sed tamen conueniet etiam parum dextre monentibus ignoscere, ne recte monituri, ullo exemplo deterreantur ab officio.