Latin · ~8 min
2.16 to 2.18
Erasmus, Institutio Principis Christiani 2.16-18
Not analysed yet
[2,16] Iam uero non negauerim, ex Historicorum lectione praecipuam colligi prudentiam, uerum ex iisdem summam perniciem hauries, nisi et praemunitus, et cum delectu legeris. Vide ne tibi important celebrata seculorum consensu nomina scriptorum aut Ducum. Herodotus, Xenophon, uterque Gentilis fuit, et plerumque pessimum proponunt Principis exemplar, etiam si in hoc ipsum scripserunt historiam, ut aut delectarent narratione, aut egregii Ducis imaginem effingerent. Sallustius, Liuius multa quidem praeclare, addo, erudite omnia, sed non omnia probant quae narrant, et quaedam probant haudquaquam probanda Principi Christiano. Cura Achillem audis, cura Xersem, Cyrum, Darium, Iulium, ne quid te rapiat magni nominis praestigium. Magnos ac furiosos latrones audis: sic enim illos aliquoties uocat Seneca. [2,17] Et tamen si quid in horum gestis inciderit dignum bono Principe, id curabis ceu gemmam e sterquilinio colligere. Nullus enim umquam fuit Tyrannus usque adeo illaudatus, qui non aliqua immiscuerit, quae si uirtute gesta non sint, certe ad uirtutis exemplum queant accommodari. Permulta sunt in Phalaridis epistolis, quae sancto quoque Rege uideantur non indigna. Et satis Regaliter in Perillum crudelitatis instigatorem, suum retorsit inuentum. Permulta furiose Alexander, sed recte a Darii mulieribus captiuis abstinuit, et recte mulierem reduci domum iussit, ubi sensit esse coniugatam. Haec igitur e multis erunt excerpenda, et uehementius accendunt Ethnicorum, aut illaudatorum hominum exempla. Si sic sibi temperauit Tyrannus et a Christo alienus, si iuuenis et uictor hanc sanctimoniam praestitit hostium foeminis, quid me facere conuenit erga meas Principem Christianum? Si tantum fuit animi mulierculae, quid a uiro praestari decet? Si id probro datum es Ethnico Principi, et ab Ethnicis, quanto studio mihi uitandum, Christi religionem profitenti? [2,18] Porro quibus rationibus oporteat exempla per amplificationem conferre, satis, opinor, indicauimus in libello, De Copia Rerum. Caeterum et uitiosa exempla in bonum deflecti possunt. C- Caesaris industriam, et animi sublimitatem quam ille male praestitit ambitioni, tu bene impende patriae commodis. Clementiam quam ille simulauit ad parandam fulciendamque Tyrannidem, tu ex animo adhibe ad conciliandam ciuium tuorum in te caritatem.